10403. `Et adferte mihi': quod significet collationem in unum, constat ex significatione `afferre ad Aharonem' quod sit {1}afferre in unum talia ex sensu litterae Verbi quae favent amoribus externis et principiis inde; quod id per `afferre ad Aharonem inaures auri quae in auribus mulierum, filiorum, et filiarum,' constat ex illis quae nunc supra n. 10,402 ostensa sunt. @1 conferre$