10370. `Et custodient filii Israelis sabbatum ad faciendum sabbatum generationibus illorum': quod significet quod ipsum essentiale Ecclesiae sit agnitio unionis ipsius Divini in Humano Domini, et quod {1}haec erit in omnibus et singulis cultus, constat ex significatione `custodire sabbatum' quod sit sancta cogitatio jugiter de unione ipsius Divini cum Humano Domini, de qua supra n. 10,356, ita quoque agnitio, nam cogitatio absque agnitione et fide non est cogitatio spiritualis; ex repraesentatione `filiorum Israelis' quod sint Ecclesia, de qua in locis citatis n. 9340; ex significatione `facere sabbatum' quod sit sancte colere illam unionem, ita Dominum quoad Divinum Humanum, nam in Eo est illa unio; et ex significatione `{2}generationum filiorum Israelis' quod sit in omnibus et singulis Ecclesiae, de qua n. 10,282; ex his patet quod per quod `custodient filii Israelis sabbatum ad faciendum sabbatum generationibus vestris' significetur agnitio ipsius Divini in Humano Domini in omnibus et singulis cultus; quod id essentiale Ecclesiae sit, et inde essentiale cultus ejus, est quia salus generis humani unice pendet (c)ab illa unione; propter {3}illam unitionem etiam Dominus in mundum venit; ideo etiam totum Verbum in sensu intimo de illa agit, ac {4} ritualia Ecclesiae apud filios Israelis institutae, illam repraesentabant [2] et significabant; {5} quod salus generis humani inde sit, consequenter quod agnitio illa essentiale Ecclesiae, et ejus cultus sit, docet Dominus pluribus in locis, ut apud Johannem, Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui vero non credit Filio, non videbit vitam, iii 36, tum vers. 15, 16 ibi; ut et vi 40, xi 25, 26, xx 31;
`Filius' est Divinum Humanum Domini; quod non habeant vitam aeternam illi qui non ex fide agnoscunt Dominum, est quia totum caelum in agnitione illa est, {7}Dominus enim est Dominus caeli et terrae, ut Ipse docet apud Matthaeum, Data est Mihi omnis potestas in caelo et in terra, xxviii 18;
quapropter illis qui non agnoscunt Ipsum, clauditur caelum; et qui non agnoscit in mundo, hoc est, qui intra Ecclesiam, non agnoscit in altera vita; talis est status hominis post mortem. @1 hoc altered to haec A, hoc IT cp n. 10,355$ @2 in generationibus$ @3 unionem illam$ @4 i omnia$ @5 i inde patet quod agnitio illius unionis, sit essentiale Ecclesiae, et omnium cultus ejus;$ @6 essentiale Ecclesiae et omnium cultus ejus sit, agnitio illa$ @7 est enim Dominus,$