10352. `Juxta omnia quae praecepi tibi, facient': quod significet secundum Divina Vera quae ex Verbo, quae in externis repraesentanda, ut supra n. 10,337. Haec omnia quae ex mandato facienda (x)erant a Bezaleele et Aholiabo, sunt talia quae quid significant, prius ostensa sunt, ideo quia hic solum recensentur, plenius non explicantur.