10332. `Ad excogitandum excogitationes, ad faciendum in auro, et in argento, et in aere': quod {1}significet ad repraesentandum bona et vera interiora et exteriora quae intellectus ex voluntate, ita quae fidei ex amore, constat ex significatione `excogitare excogitationes' seu invenire inventiones, quod sit quod procedit ex intellectu, de qua n. 9598, 9688; ex significatione `facere' quod sit quod procedit ex voluntate, de qua n. 9282, nam quod facit homo, hoc ex {2}velle ejus procedit, hic ex {2}velle per intellectum, nam dicitur ad excogitandum (x)excogitationes ad faciendum; ex significatione `auri' quod sit bonum, et `argenti' quod sit verum, de qua n. 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 8932, 9490, 9881, (x)9874; et ex significatione `aeris' quod sit bonum naturalis seu externi hominis, de qua n. 425, 1551; inde per `aurum, argentum, et aes' significantur bona et vera interiora et exteriora, {3}per `aurum' bonum interius, {4}per `argentum' verum interius et {5} exterius, et {6}per `aes' bonum externum; quod sit repraesentativum horum bonorum et verorum quod significatur, est quia agitur de Ecclesia repraesentativa, et omnia quae Bezaleel facturus (d)erat, (t)repraesentativa erant {7}. [2] Ex his patet quod per `ad excogitandum excogitationes ad faciendum in auro, {8} in argento, et in aere' significetur ad repraesentandum bona et vera interiora et exteriora quae intellectus ex voluntate; quod etiam sint quae fidei ex amore, est quia vera sunt fidei, (c)ac vera se referunt ad intellectum, et bona sunt amoris, ac bona se referunt ad voluntatem. Dicitur intellectus ex voluntate, et fides ex amore, quia intellectus non est quicquam nisi sit ex voluntate, nam quod (t)intelligit homo et non vult, non est intellectus hominis sed est intellectus {9}alterius in se, quapropter is intellectus perit; aliter intellectus {10}ex voluntate, ille est ipsius hominis, quoniam voluntas est ipse homo; similiter se habet cum fide et amore, nam, ut dictum est, vera fidei se referunt ad intellectum, et bona amoris ad voluntatem. @1 significent$ @2 voluntate$ @3 aurum enim est$ @4 argentum est$ @5 i quoque$ @6 aes est$ @7 i, quod aurum argentum et aes repraesentaverint bona constare potest, de auro videatur n. 9510$ @8 i et$ @9 alius$ @10 qui ex voluntate ejus est$