10327. SENSUS INTERNUS
Vers. 1-11. Et locutus est Jehovah ad Moschen, dicendo, Vide vocavi nomine Bezaleelem filium Uri filii Churi tribui Jehudae. Et implevi illum Spiritu Dei, in sapientia, et in intelligentia, et in scientia, et in omni opere. Ad excogitandum excogitationes, ad faciendum in auro, et in argento, et in aere. Et in sculptura lapidis ad implendum, et in sculptura ligni ad faciendum in omni opere. Et Ego ecce dedi cum illo Aholiabum filium Achisamachi tribui Dan; et in corde omnis sapientis corde dedi sapientiam; et facient omnia quae praecepi tibi. Tentorium conventus, et arcam testimonio, et propitiatorium quod super illa, et omnia vasa tentorii. Et mensam et vasa ejus, et candelabrum purum et omnia vasa ejus, et altare suffimenti. Et altare holocausti et omnia vasa ejus, et labrum et basin ejus. Et vestes ministerii, et vestes sanctitatis Aharoni sacerdoti, et vestes filiorum ejus, ad fungendum sacerdotio. Et oleum unctionis, et suffimentum aromatum pro sancto; juxta omnia quae praecepi tibi, facient. `Et locutus est Jehovah ad Moschen, dicendo' significat illustrationem et perceptionem per Verbum a Domino: `Vide vocavi nomine Bezaleelem filium Uri filii Churi tribui Jehudae' significat illos qui in bono amoris sunt, apud quos Ecclesia instauranda: `et implevi illum Spiritu Dei' significat influxum ac illustrationem ex Divino Vero quod ex Divino Bono [Domini]: `in sapientia, et in intelligentia, et in scientia, et in omni opere' significat quoad illa quae sunt voluntatis et quae intellectus in interno et in externo homine: {1}`ad excogitandum excogitationes, ad faciendum in auro, et in argento, et in aere' significat ad repraesentandum bona et vera interiora et exteriora quae intellectus ex voluntate, ita quae fidei ex amore: `et in sculptura lapidis ad implendum' significat ad repraesentandum omnia fidei inservientia bono amoris: `et in sculptura ligni ad faciendum in omni opere' significat ad repraesentandum bonum quodcumque: `et Ego ecce {2}dedi cum illo Aholiabum filium Achisamachi tribui Dan' significat illos qui in bono et vero fidei apud quos Ecclesia instauranda: `et in corde omnis sapientis corde dedi sapientiam' significat omnes qui volunt et faciunt bonum et verum propter bonum et verum: `et facient omnia quae praecepi tibi' significat Divina Vera quae ex Verbo, quae in externis repraesentanda: `tentorium conventus, et arcam testimonio' significat repraesentativum caeli in genere ubi Dominus: `et propitiatorium quod super illa' significat (x)repraesentativum auditionis et receptionis omnium quae ex bono amoris: `et omnia vasa tentorii' significat repraesentativum bonorum et verorum ministrantium: `et mensam et vasa ejus' significat repraesentativum boni spiritualis ex caelesti: `et candelabrum purum et omnia vasa ejus' significat repraesentativum veri ex bono illo [ac ministrantia]: `et altare suffimenti' significat repraesentativum cultus ex illis: `et altare holocausti et omnia vasa ejus' significat repraesentativum cultus ex bono amoris et ejus veris: `et labrum et basin ejus' significat repraesentativum purificationis et regenerationis, et naturale: `et vestes ministerii et vestes sanctitatis Aharoni sacerdoti' significat repraesentativum regni spiritualis Domini adjuncti regno caelesti Ipsius: `et vestes filiorum ejus' significat repraesentativum spiritualium inferiorum: `ad fungendum sacerdotio' significat repraesentativum [operis] salvationis Domini: `et oleum unctionis' significat repraesentativum Domini quoad Divinum Bonum Divini Amoris in Divino Humano Ipsius: `et suffimentum aromatum' significat repraesentativum cultus ex veris: `pro sancto' significat pro Ecclesia repraesentativa: `juxta omnia quae praecepi tibi, facient' significat secundum Divina Vera quae ex Verbo, quae in externis (x)repraesentanda. @1 See p. ix preliminary notes 1 and 2. A begins here. 4. Ad excogitandum excogitationes, significat ad intelligendum: ad faciendum, significat ad volendum: in auro et in argento, et in aere, significat illa quae in Ecclesia repraesentanda sunt quoad bona et vera interiora et exteriora. 5. Et in sculptura lapidis ad implendum, significat ad repraesentandum vera doctrinae: et in sculptura ligni ad faciendum in omni opere, significet ad repraesentandum bona vite. 6. Et Ego, ecce dedi cum illo Aholiabum filium Achisamachi tribui Dan, significat illos qui in fidei vero: et in corde omnis sapientis corde dedi sapientiam, significat omnes qui in affectione veri propter verum: et facient omnia quae praecepi tibi, significat quod illi vivunt secundum praecepta a Verbo. 7. Tentorium conventus, et arcam Testimonio, significat repraesentativum coeli in genere ubi Dominus: et Propitiatorium quod super illa, significat repraesentativum auditionis et receptionis omnium cultus qui ex bono amoris: et omnia vasa ejus, significat repraesentativum verorum et bonorum ministrantium. 8. Et mensam et vasa ejus, significat repraesentativum boni spiritualis, et ministrantium: et candelabrum purum, et omnia vasa ejus, significat repraesentativum veri ex bono illo, ac ministrantium: et altare suffimenti, significat repraesentativum cultus ex illis. 9. Et altare holocausti et omnia vasa ejus, significat repraesentativum cultus ex bono amoris, et ejus veris: et Labrum et basin ejus, significat repraesentativum purificationis et regenerationis. 10. Et vestes ministerii et vestes sanctitatis Aharoni sacerdoti, significat repraesentativa Regni spiritualis adjuncti Regno coelesti: et vestes filiorum ejus, significat spiritualia ministrantia: ad fungendum sacerdotio, significat repraesentativum operis salvationis Domini. 11. Et oleum unctionis, significat repraesentativum Domini quoad Divinum Humanum: et suffimentum aromatum, significat Ipsius cultum: pro sancto, significat inde Ecclesia repraesentativa: juxta omnia quae praecepi tibi, significat secundum praecepta Domini in Verbo. @2 cum illo dedi IT$