Arcana Coelestia (Potts) n. 10325

Previous Number Next Number See English 

10325. Libri Verbi sunt omnes illi qui sensum internum habent; qui autem non habent non sunt Verbum. Libri Verbi in Vetere Testamento sunt quinque Libri Mosis, Liber Josuae, Liber Judicum, bini Libri Samuelis, bini Libri Regum, Psalmi Davidis; Prophetae, Esaias, Jeremias, Threni, Ezechiel, Daniel, Hoseas, Joel, Amos, Obadias, Jonas, Michah, Nahum, Habakuk, Zephanias, Haggai, Zacharias, Malachias; et in Novo Testamento, quattuor Evangelistae, Matthaeus, Marcus, Lucas, Johannes; et Apocalypsis.

CAPUT XXI 1. Et locutus est Jehovah ad Moschen, dicendo, 2. Vide vocavi nomine Bezaleelem filium Uri filii Churi tribui Jehudae. 3. Et implevi illum Spiritu Dei, in sapientia, et in intelligentia, et in scientia, et in omni opere. 4. Ad excogitandum excogitationes, ad faciendum in auro, et in argento, et in aere. 5. Et in sculptura lapidis ad implendum, et in sculptura ligni ad faciendum in omni opere. 6. Et Ego ecce dedi cum illo Aholiabum filium Achisamachi tribui Dan; et in corde omnis sapientis corde dedi sapientiam; et facient omnia quae praecepi tibi. 7. Tentorium conventus, et arcam testimonio, et propitiatorium quod super illa, et omnia vasa tentorii. 8. Et mensam et vasa ejus, et candelabrum purum et omnia vasa ejus, et altare suffimenti. 9. Et altare holocausti et omnia vasa ejus, et labrum et basin ejus. 10. Et vestes ministerii, et vestes sanctitatis Aharoni sacerdoti, et vestes filiorum ejus, ad fungendum sacerdotio. 11. Et oleum unctionis, et suffimentum aromatum pro sancto; juxta omnia quae praecepi tibi, facient. 12. Et dixit Jehovah ad Moschen, dicendo, 13. Et tu loquere ad filios Israelis, dicendo, Verumtamen sabbata Mea custodietis, quia signum id inter Me et inter vos generationibus vestris, ad sciendum quod Ego Jehovah sanctificans vos. 14. Et custodietis sabbatum, quia sanctum hoc vobis; profanans illud moriendo morietur; quia omnis faciens in illo opus, et exscindetur anima illa e medio populorum suorum. 15. Sex diebus fiet opus, et in die septimo sabbatum sabbati, sanctum Jehovae; omnis faciens opus in die sabbati moriendo morietur. 16. Et custodient filii Israelis sabbatum ad faciendum sabbatum generationibus illorum, foedus saeculi. 17. Inter Me et inter filios Israelis signum hoc in saeculum; quia sex diebus fecit Jehovah caelum et terram, et in die septimo quievit et respiravit. 18. Et dedit ad Moschen in absolvendo Ipso ad loquendum cum illo in monte Sinai, duas tabulas testimonii, tabulas lapidis, scriptas digito Dei.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church