Arcana Coelestia (Potts) n. 10319

Previous Number Next Number See English 

10319. Quod mala amoris sui et mundi inducant talem ignorantiam de illis quae sunt vitae aeternae, patet manifeste ab illis intra Ecclesiam, qui tametsi sciunt ex revelatione quod Deus sit, quod caelum et infernum sint, quod vita aeterna sit, et quod illa vita acquirenda sit per bonum amoris et fidei, usque labuntur in negationem de illis, tam eruditi quam non eruditi. Inde iterum patet quanta ignorantia esset si nulla foret revelatio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church