10316. Cum quaererem num vellent videre aliquid in nostra tellure, et quod id posset fieri per meos oculos, (x) respondebant primum quod non possent, dein quod non vellent, quoniam non alia forent quae visuri quam terrestria et materialia, a quibus cogitationes suas, quantum possunt, removent.