Arcana Coelestia (Potts) n. 1030

Previous Number Next Number See English 

1030. 'Ab omnibus egredientibus ex arca': quod significet homines Ecclesiae, et 'quoad omnem feram terrae' quod significet hominem extra Ecclesiam, constare potest a serie rerum in sensu interno, nam prius nominata sunt omnia quae egressa sunt ex arca ut omnis anima viva quoad avem, bestiam, et feram terrae, hic iterum dicitur 'ab omnibus egredientibus ex arca quoad feram terrae,' ita fera terrae altera vice nominatur, quae repetitio non foret nisi aliud quid hic intelligebatur; tum etiam sequitur 'et erigo foedus Meum vobiscum,' quod prius etiam dictum; inde constat quod per 'egredientes ex arca' significentur regenerati seu homines Ecclesiae, et per 'feram terrae' omnes in universo qui extra Ecclesiam: [2] fera terrae in Verba significat, quando per illam viva non intelligantur, illa quae viliora sunt et plus aut minus ex ferina natura trahunt, et hoc praedicate ad ea de quibus agitur; cum de iis quae in homine, tunc 'fera terrae' significat inferiora quae externi hominis et quae corporis sunt, ut mox prius in hoc versu, ita viliora; cum de integra societate, quae homo compositus seu persona composita vocatur, tunc 'fera terrae' significat eos qui non Ecclesiae sunt quia viliores; et sic porro praedicate ad id quod est subjectum: ut apud Hosheam, Feriam illis foedus in die illo cum fera agri, et cum ave caelorum, et reptili terrae, ii 18:

apud Esaiam, Honorabit Me fera agri, quia dedi in deserto aquas, xliii 20:

apud Ezechielem, In ramis illius nidificarunt omnis avis caelorum, et sub ramis illius genuerunt omnis fera agri, ac in umbra illius habitaverunt omnes gentes magnae, xxxi 6.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church