Arcana Coelestia (Potts) n. 10293

Previous Number Next Number See English 

10293. `Et onychen': quod significet affectionem veri interioris naturalis, constat ex significatione `onyches fragrantis' quod sit affectio veri naturalis; per onychen' significatur id verum, et per `fragrans' perceptivum grati, quod est ex affectione veri, ita ipsa affectio; quod dicatur `onyche fragrans,' est quia dicitur supra et post enumerationem horum aromatum, his verbis, Accipe tibi aromata fragrantia, stacten, et onychen, et galbanum, fragrantia. Quod sit affectio veri in naturali quae per `onychen' significatur, est quia {1}secundo loco nominatur, nominantur enim aromata in ordine secundum vera apud hominem a maxime externis ad intima; inde est quod per `stacten' significetur affectio veri sensualis, quod est verum maxime externum, per `onychen' affectio veri naturalis, quod est verum interius in naturali homine, per `galbanum' affectio veri adhuc interioris, quod verum est verum (x)interius in spirituali seu interno homine, {2}et per `tus' verum intimum in interno homine, quod est bonum spirituale; similiter ac significatum est per aromata ex quibus oleum unctionis, quae erant myrrha optima, cinnamomum aromaticum, calamus aromaticus, et casia; quod illa significent vera in tali ordine, videatur {3} n. 10,252, 10,254, 10,256, 10,258; sed quod differentia sit quod ea vera quae significantur per aromata {4}olei unctionis, pertineant ad classem caelestem, haec autem vera, quae (x)significantur per aromata {5}suffimenti, pertineant ad classem spiritualem, de qua (x)re supra n. 10,254, (x)10,291. @1 in secundo ordine$ @2 et per thus, affectio veri adhuc interioris, quod est verum intimum in spirituale seu interno homine$ @3 i supra$ @4 , ex quibus parabatur oleum$ @5 , ex quibus conficiebatur suffimentum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church