Arcana Coelestia (Potts) n. 10291

Previous Number Next Number See English 

10291. `Accipe tibi aromata fragrantia': quod significet affectiones veri ex bono, quae erunt in cultu Divino, constat ex significatione aromatum' quod sint perceptiones et affectiones veri et boni, de qua n. 10,254; quod sit quae erunt in cultu Divino, est quia per `suffimentum,' quod ex illis conficiebatur, significatur cultus Divinus, de quo in sequentibus. Aromata quae nunc memorantur, prorsus alius generis sunt quam aromata ex quibus oleum unctionis parabatur, de quibus supra in vers. 23, 24; {1}vocantur etiam illa aromata, (d)sed in lingua originali exprimuntur alia voce; illa aromata ex quibus oleum unctionis parabatur significant similiter perceptiones et affectiones veri et boni, sicut haec aromata, sed cum differentia quod illa vera pertineant ad classem caelestem, haec autem ad classem spiritualem; quod illa vera ad classem caelestem pertineant, videatur n. 10,254; quod haec vera ad classem spiritualem, videbitur in sequentibus. [2] Quid sit pertinere ad classem caelestem, et quid ad classem spiritualem, adhuc paucis dicetur: saepius dictum est quod caelum {2}distinctum sit in regnum caeleste et in regnum spirituale; in utroque regno differunt vera sicut bona; bonum regni caelestis est bonum amoris in Dominum, et bonum regni spiritualis est bonum charitatis erga proximum; omne bonum habet sua vera, bonum caeleste sua et bonum spirituale sua, quae prorsus inter se differunt; differentia qualis {3}est, constare potest ex illis quae de utroque {4} regno in locis citatis n. 9277 ostensa sunt. [3] Quod omne bonum habeat sua vera, est quia bonum formatur per vera, videatur n. 10,252, 10,266, et quoque se manifestat per vera; se habent illa sicut apud hominem voluntarium et intellectuale; voluntarium ejus formatur per intellectuale, et quoque {5}se manifestat per illud; quod voluntatis est vocatur bonum, et quod intellectus vocatur verum. @1 vocabantur$ @2 in bina Regna distinctum sit,$ @3 sit$ @4 i illo$ @5 se sistit videndum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church