Arcana Coelestia (Potts) n. 10289

Previous Number Next Number See English 

10289. Vers. 34-38. Et dixit Jehovah ad Moschen, Accipe tibi aromata fragrantia, stacten, et onychen, et galbanum, fragrantia, et tus purum; tantum in tanto erit. Et facies illud suffimentum, unguentum opus unguentarii, salitum, purum, sanctum. Et tundes ex illo minutim, et dabis de illo ante testimonium in tentorio conventus, quo conveniam te ibi; sanctum sanctorum erit vobis. Et suffimentum quod facis in qualitate ejus, non facietis vobis; sanctum erit tibi Jehovae. Vir qui fecerit sicut illud ad faciendum odorem eo, et exscindetur e populis suis. {2}`Et dixit Jehovah ad Moschen' significat illustrationem et perceptionem iterum per Verbum a Domino: `accipe tibi aromata fragrantia' significat affectiones veri ex bono, quae erunt in cultu Divino: `stacten' significat affectionem veri sensualis: `et onychen' significat affectionem veri interioris naturalis: `et galbanum' significat affectionem veri adhuc interioris: `fragrantia significat affectiones ex bono spirituali: `et tus purum' significat verum intimum, quod est bonum spirituale: `tantum in tanto erit' significat correspondentiam omnimodam: `et facies illud suffimentum' significat ex illis cultum: `unguentum, opus `unguentarii' significat ex influxu et operatione Divini Domini in omnia et singula: `salitum' significat desiderium veri ad bonum: `purum' significat absque malo: `sanctum' significat absque falso mali: `et tundes ex illo minutim' significat dispositionem verorum in suas series: `et dabis de illo ante testimonium in tentorio conventus' significat cultum Domini in caelo et in Ecclesia: `quo conveniam te ibi' significat ab influxu Domini: `sanctum sanctorum erit vobis' significat quoniam ex Domino: `et suffimentum quod facis in qualitate ejus non facietis vobis' significat non applicandum esse cultum ex sanctis Ecclesiae veris ad amores hominis: `sanctum erit tibi Jehovae significat applicandum esse cultum ad amorem Divinum: `vir qui fecerit sicut illud ad faciendum odorem eo' significat imitationem cultus Divini per affectiones veri et boni ex proprio: `et exscindetur e populis suis' significat separationem e caelo et Ecclesia, ac mortem spiritualem. @1 See p. ix preliminary note 2. 34. Et dixit Jehovah ad Moschen, significat illustrationem et perceptionem iterum per Verbum a Domino: accipe tibi aromata fragrantia, significat affectiones veri ex bono, quae erunt in cultu Divino: stacten, significat affectionem veri sensualis: et onychen, significat affectionem veri interioris naturalis: et galbanum, significat affectionem veri interioris adhuc: fragrantia, significat affectiones ex bono spirituali: et thus purum, significat affectionem veri intimi: tantum in tanto erit, significat correspondentiam omnimodam. 35. Et facies illud suffimentum, significat ex quibus cultus: unguentum, opus unguentarii, significat ex influxu et operatione Divini Domini in omnia et singula: salitum, significat desiderium veri ad bonum: purum, significat absque malo: sanctum, significat absque falso. 36. Et tundes ex illo minutim, significat affectiones veri in sua serie: et dabis de illo ante Testimonium in Tentorio conventus, significat cultum Domini a Domino inde, sicut in coelis ita in Ecclesia: quo conveniam te ibi, significat influxum et praesentiam Domini: sanctum sanctorum erit vobis, significat quoniam sic ex Divino amore Domini. 37. Et suffimentum, quod facis in qualitate ejus, non facietis vobis, significat non imitandum cultum ex sanctis Ecclesiae veris absque influxu et elevatione a Domino: sanctum erit tibi Jehovae, significat quoad omne cultus per Verbum a Domino.$ 38. Vir qui fecerit sicut illud, significat imitationem: ad faciendum odorem eo, significat quoad ipsas affectiones ex proprio: et exscindetur e populis suis, significat separationem ab Ecclesia et coelo, et mortem spiritualem. prophanatio$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church