Arcana Coelestia (Potts) n. 10286

Previous Number Next Number See English 

10286. `Vir qui fecerit unguentum sicut illud': quod significet imitationem Divinorum ex arte, constat ex significatione `facere sicut illud' quod sit imitatio, et ex significatione `unguenti' quod sint Divina Vera quae solius Domini, et a solo Domino, de qua supra n. 10,264; quod imitatio ex arte significetur, est quia omnis imitatio Divinorum ex homine fit ex arte. Quomodo cum his se habet, constare potest ex illis quae supra n. 10,284 dicta et ostensa sunt; sed haec ulterius illustrari possunt ab iis quae apud spiritus existunt; qui {1}eorum omnia tribuunt fortunae ac propriae prudentiae, et nihil Divino, sicut fecerunt in mundo, sciunt variis modis imitari Divina; sistunt enim palatia paene qualia in caelis, sistunt lucos et campestria ad conspectum paene similia qualia a Domino apud bonos spiritus; ornant se vestibus splendidis, immo etiam sirenes inducunt sibi pulchritudinem {2}paene angelicam; {3} sed haec omnia ex arte per phantasias; verum illa (d)omnia utcumque in externa forma {4}apparent similia, usque in interna sunt foeda; quod etiam ilico manifestatur bonis spiritibus a Domino, nam nisi manifestaretur, seducerentur, aufertur enim externum, quo (x)ablato diabolicum, quod intus, {5}exstat; aufertur per immissam lucem e caelo, ex qua lumen fatuum, quod est phantasiarum {6}, per quod operantur talia, discutitur; inde constare potest qualis est imitatio Divinorum ex arte; at quae ex Domino sunt, intus sunt caelestia, et quo interius eo caelestiora, nam Divina {7} crescunt perfectione versus interiora, usque ut tandem sint perfectionis et pulchritudinis ineffabilis. [2] Similiter se habet cum imitatione boni et veri apud illos qui vivunt male; qui eorum sciunt mentiri affectiones bonas {8}ac quoddam charitatis erga proximum et amoris in Deum, et simul cum illis affectionibus loquuntur et praedicant vera fidei sicut ex corde, illi in simili fatuo et phantastico lumine sunt; quapropter cum illis aufertur externum, quod mentitum est internum, apparet {9} infernale, quod intus latuit, quod merum est malum, ac mali falsum; et tunc pariter sistitur videndum, quod malum illud sit amor illorum, et falsum mali {10}illius fides illorum. Ex his iterum patet quid sit imitatio Divinorum ex studio hominis, de qua supra n. (x)10,284. @1 ibi,$ @2 fere$ @3 i praeter similia perplura,$ @4 sunt$ @5 apparet, quod quandoque tam foedum est, ut horreant$ @6 i eorum$ @7 i a Domino$ @8 quoddam instar$ @9 i similiter$ @10 fidei eorum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church