10284. `Et in qualitate ejus non facietis sicut illud': quod significet non imitationem ex studio hominis, constat ex significatione `in qualitate {1} facere sicut illud' seu {1} facere simile oleum per similia aromata, quod sit ad imitationem parare ex studio hominis; quod haec per illa verba significentur, consequitur ex serie rerum in sensu interno, nam dicitur primum quod non fundetur super carnem hominis, per quod significatur quod non communicativum sit cum proprio hominis; et dein, quod id sanctum erit vobis; at quod ex homine fit et ex ejus studio, id ex ejus proprio fit {2}et non est sanctum, quia studium ex proprio hominis non est nisi quam falsum ex malo, spectat enim se et mundum pro fine et non proximum et Deum; ideo quoque dicitur imitatio. [2] Cum hoc ita se habet: omne id est bonum et verum quod est a Domino, at bonum et verum ad imitamen ejus ab homine non est bonum et verum; causa est quia omne bonum et verum vitam in se {3}habet ex fine; finis ab homine non est nisi propter se, at bonum et verum a Domino est propter ipsum bonum et {4} verum ut fines, ita propter Dominum, {5}quoniam a Domino omne bonum et verum; finis apud hominem est ipse homo, nam est voluntas ejus et est amor ejus, {6}quod enim homo amat et quod vult, hoc pro fine habet; omnis amor apud hominem {7}ab homine est amor sui, (c)et amor mundi propter se, at amor apud hominem a Domino est amor erga proximum et amor in Deum; inter amores illos tanta est differentia quanta est inter infernum et caelum; et quoque amor sui et amor mundi propter se {8}regnant in inferno et {9}sunt infernum, at amor erga proximum et amor in Dominum {8}regnant in caelo et {9}sunt caelum; homo etiam talis est, et talis manet in aeternum, qualis est ejus amor, nam {10}amor est {11}omne voluntatis hominis, et {12}inde intellectus ejus, {5}quoniam amor, (x)qui {13}facit voluntatem, jugiter influit in intellectum, et accendit illum, et illustrat illum; inde est quod qui amant malum cogitent falsum {14}a malo amoris conforme cum cogitant {15}secum, tametsi aliter loquuntur coram hominibus ex hypocrisi, et quidam ex fide persuasiva, {16}quae qualis sit, videatur n. (x)9364, 9369. [3] Sciendum est quod homo imitari possit ex studio ipsa Divina, et se sistere lucis {17}angelum coram hominibus, at coram Domino, et coram angelis non apparet forma externa sed interna, quae cum ex proprio est, foeda est{18}; intus apud {19}tales est mere naturale et nihil spirituale; ex luce naturali {20}solum vident, et nihil ex luce caeli; immo nec sciunt quid lux caeli et quid spirituale; omnia enim interiora eorum vertuntur extrorsum, paene sicut interiora animalium, nec patiuntur elevari {21}sursum a Domino; cum tamen homo (x)prae bestiis id peculiare habet, quod elevari possit ad caelum et ad Dominum a Domino, et sic duci; omnes illi ita elevantur qui amant bonum et verum propter bonum et verum, quod idem est, ac amare proximum et Deum, nam proximus in communi sensu est bonum et verum, ac in inferiore {22}est justum et rectum; et quoque Deus est bonum et verum, ac justum et rectum, quoniam a Deo sunt. [4] Ex his constare potest quid sit imitari Divina ex studio hominis; quales illi sunt, in Verbo passim {23}describitur per Aegyptum et {24} Pharaonem, nam per `Aegyptum et Pharaonem' significantur scientifica quae naturalis hominis; et quoque per `Aschurem,' per quem significatur ratiocinatio ex scientificis; de `Aegypto' videatur in locis citatis n. 9340, 9391, et de `Aschure,' n. 1186. [5] Inter spiritus sunt perplures qui imitantur Divina studio et arte, mentiuntur enim sincera, proba, pia, usque adeo ut boni spiritus seducerentur nisi Dominus illustraret illos et faceret videre eorum interiora, quae cum apparent, horrent boni, et aufugiunt; sed tales exuuntur externis (c)ac immittuntur in sua interiora, quae {25}diabolica, et sic a seipsis delabuntur in infernum. {26}Plura de his videantur in articulo sequente n. 10,286. @1 i non$ @2 nec$ @3 Before vitam$ @4 i ipsum$ @5 nam$ @6 nam quod$ @7 quod ex$ @8 regnat$ @9 est$ @10 i ut supra dictum est,$ @11 voluntas ejus$ @12 quoque est$ @13 voluntatis$ @14 (d)malo amori$ @15 in se$ @16 de qua$ @17 angelos$ @18 i, qualis forma infernalium sunt$ @19 (m)qui ex proprio cogitant et volunt(n)$ @20 omnia$ @21 illa introrsum$ @22 sphaera$ @23 describuntur$ @24 i per$ @25 foeda$ @26 Continuatio de his videatur in sequenti articulo$