Arcana Coelestia (Potts) n. 10272

Previous Number Next Number See English 

10272. `Et altare suffitus': quod significet in omnibus cultus ex illis bonis et veris, constat ex significatione `altaris suffitus' quod sit repraesentativum omnium cultus quae ex amore et charitate a Domino, de qua n. 10,177, 10,198; dicitur repraesentativum Domini in bonis ac veris, inque ministrantibus, ac in omnibus cultus, ex causa quia bona et vera quae repraesentantur, in tantum bona et vera sunt, in quantum in illis est Divinum Domini; sunt enim omnia bona et vera quae apud hominem et angelum, a Domino; absque vita a Domino in illis, sunt res mortuae, immo etiam mala, nam si non a Domino sed ab homine sunt, spectant hominem et mundum, et quae pro fine habent hominem et mundum, in se mala sunt, finis enim est intimum hominis, nam est anima omnium quae in illo; ex his constare potest quomodo intelligendum est repraesentativum Domini in bonis et veris, ac eorum ministrantibus. Per bona et vera ministrantia intelliguntur bona et vera quae in naturali seu externo homine sunt, quae vocantur cognitiones et scientifica; nam haec sunt in quae internus homo intuetur, et ex quibus eligit confirmantia, quae conveniunt vitae affectionum seu amori ejus; et quia illa ita subordinata sunt, ideo vocantur ministrantia; sunt etiam bona et vera his iterum ministrantia, quae vocantur scientifica sensualia; se habent enim bona et vera apud hominem, sicut familiae aut sicut domus, ubi est paterfamilias, {1}et sunt filii, filiae, generi, et nurus, ac famuli et ancillae; in infimo loco ibi sunt quae {2}intelliguntur per scientifica sensualia, tametsi hodie apud plerosque in supremo loco sunt. @1 sunt filiae et filii$ @2 significantur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church