Arcana Coelestia (Potts) n. 10269

Previous Number Next Number See English 

10269. `Et arcam testimonii': quod significet in bono caelesti quod intimi caeli, constat (c)a significatione `ungere arcam testimonii' quod sit inducere repraesentationem Divini in bono caelesti quod intimi caeli, per `ungere' enim significatur inducere repraesentationem Divini Domini, ut mox supra n. 10,268, et per `arcam testimonii' significatur bonum intimi caeli; quod `arca' sit intimum caelum, et quod `testimonium' sit Dominus ibi, videatur n. 9485; et quia bonum quod in caelo illo regnat est bonum amoris in Dominum, quod bonum vocatur bonum caeleste, ideo per `ungere arcam testimonii' significatur inducere repraesentationem Divini Domini in bono caelesti, quod intimi caeli. Quomodo cum his se habet, constare potest ex illis quae prius passim ostensa sunt, quod nempe unctio (x)repraesentaverit Dominum quoad Divinum Humanum; nam Dominus quoad Divinum Suum Humanum solus fuit Unctus Jehovae, in Ipso enim fuit Divinum {1}Patris a conceptione, et inde in Humano Ipsius; (m)quod humanum corpus sit procedens ex esse patris, quod vocatur anima ejus, notum esse potest, nam similitudo patris quoad affectiones varias quae sunt amoris, exstat apud liberos, etiam in faciebus (c)illorum; inde {2}unaquaevis familia peculiare suum trahit per {3}quod dinoscitur ab altera; quid tunc apud Dominum, in Quo ipsum Divinum fuit Esse Ipsius, quod vocatur anima? inde est quod Dominus dicat, {4}Qui vidit me, vidit Patrem; credite Mihi quod Ego in Patre et Pater in Me, Joh. xiv 9, 11.(n) @1 Bonum Divini amoris$ @2 unicuivis$ @3 quam$ @4 apud Johannem......xiv 9, 11$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church