Arcana Coelestia (Potts) n. 10252

Previous Number Next Number See English 

10252. `Myrrham optimam': quod significet perceptionem veri sensualis, constat ex significatione `myrrhae odoriferae' quod sit perceptio veri sensualis, `odor' enim ejus est perceptivum, ut mox supra, et `myrrha' est verum sensuale. Agitur in nunc sequentibus de oleo unctionis, per quod significatur bonum caeleste, quod est Divinum Bonum Divini Amoris Domini in caelo intimo; ejus quale describitur per odorata ex quibus conficiebatur, quae fuerunt myrrha optima, cinnamomum aromaticum, calamus aromaticus, casia, et oleum oliva per quae significantur vera et bona caelestia in suo ordine, nempe ab ultimis ad prima, seu ab extremis ad intima; {1}ultima seu extrema significantur per `myrrham'; causa quod ita describatur bonum caeleste, seu bonum intimi caeli, est quia bonum illud existit per illa vera quae significantur, et quoque subsistit per illa. [2] Sed quia hoc {2} altioris indaginis est, licet ulterius exponere quomodo cum hoc se habet: ut bonum caeleste, quod est bonum intimum nascatur apud hominem, quod fit per regenerationem a Domino, acquirentur vera ex Verbo, seu ex doctrina Ecclesiae quae {3} ex Verbo; haec vera {4}primum suam sedem nascuntur in memoria naturalis seu externi hominis; inde evocantur illa in {5}internum hominem a Domino, quod fit cum homo vivit secundum illa; et quantum homo afficitur illis, seu amat illa, tantum elevantur adhuc superius, seu interius a Domino, [3] ac fiunt ibi bonum caeleste; bonum caeleste est bonum amoris faciendi vera ex Verbo propter bonum, ita propter Dominum, nam Dominus est a Quo bonum, ita bonum; haec est generatio boni illius; ex qua patet quod id bonum existat per vera ex Verbo, primum in maxime externo seu sensuali homine, dein per elevationem eorum in internum, et demum in ipsum intimum, ubi illa fiunt bonum caeleste; et quia sic bonum illud per vera in suo ordine existit, ita postea illud in simili ordine per {6}eadem vera subsistit, nam subsistentia est perpetua existentia; et cum ita subsistit, sicut (x)exstiterat, completum est, nam tunc superiora subsistunt, requiescunt, et se reponunt ordine super inferioribus ut super suis planis, et super extremis seu ultimis, quae sunt vera scientifica {7}sensualia, ut super suo fundamento. Describuntur haec vera apud Johannem in Apocalypsi per lapides [4] pretiosos ex quibus fundamentum muri Sanctae Hierosolymae descendentis e caelo, xxi 19, 20; per `lapides {8} pretiosos' significantur vera Divina {9}recepta in bono, (x)videatur n. 9476, 9863, 9873, 9905. Quod `myrrha odorifera' sit verum sensuale, constat etiam apud Davidem, Amasti justitiam, propterea unxit te Deus; Deus tuus oleo laetitiae prae sociis tuis; myrrha, aloe, et kesia omnes vestes tuas, Ps. xlv 8, 9 [A.V. 7, 8];

dicuntur haec de Domino, Qui solus est Unctus Jehovae, quoniam Divinum Bonum Divini Amoris, quod significatur per oleum unctionis, fuit in Ipso, n. 9954; per `vestes Ipsius,' quae unctae dicuntur myrrha, aloe, et kesia, significantur Divina Vera ex Divino Bono Ipsius, in naturali, n. 5954, 9212, 9216, 9814, {10}ita per `myrrham' Divinum Verum in sensuali, quia primo loco nominatur: apud Matthaeum, [5] Sapientes ex Oriente aperientes thesauros suos, (x)obtulerunt Domino nato dona, aurum, tus, et myrrham, ii 11;

`aurum' ibi est bonum, `tus' est verum internum, et `myrrha' est verum externum, utrumque ex bono; (d)quod primo loco ibi {11}nominetur `aurum,' est quia `aurum' significat bonum, quod est intimum, secundo loco `tus,' quia significat verum internum ex bono, et quod tertio seu ultimo loco {11}nominetur `myrrha,' est quia significat verum externum {12}ex bono; quod `aurum' sit bonum, videatur in locis citatis n. 9874, 9881, et quod `tus' sit verum internum ex bono, videbitur in sequentibus ad vers. 34 hujus capitis. [6] Quod sapientes ex Oriente illa obtulerint Domino tunc nato, erat ut significarent Divinum Ipsius in Humano, sciverunt enim illi quid aurum significabat, quid tus, et quid myrrha, nam in scientia correspondentiarum et repraesentationum erant; illa scientia fuit praecipua illis temporibus apud Arabes, Aethiopes, et apud alios in Oriente, (x)quapropter etiam in Verbo per Arabiam, Aethiopiam, et per filios Orientis, in sensu interno intelliguntur illi qui in cognitionibus caelestium sunt, n. 1171, 3240, 3242, 3762; sed scientia illa tempore periit, quoniam, cum desiit bonum vitae, versa fuit in magiam; (c)ac primum obliterata {13} apud gentem Israeliticam, et postea apud reliquas; et hodie usque adeo ut ne quidem sciatur quod sit, in Christiano orbe in tantum ut si dicatur quod omnia et singula Verbi in sensu litterae ex correspondentia significent caelestia, et quod inde sensus ejus internus, nesciatur quidnam hoc. (s)Quia myrrha significabat verum maxime externum, quod est verum sensuale, et ejus perceptionem, ideo corpora mortuorum ungebantur olim myrrha et aloe, per quam unctionem significabatur conservatio verorum et bonorum omnium apud hominem, (c)et quoque resurrectio; quapropter (t)etiam adhibebatur tale, quod significabat ultimum vitae apud hominem, {14}quod ultimum vocatur vita sensualis; quod talibus unctum fuerit, et una cum linteo circumdatum corpus Domini, et quod ille mos fuerit apud Judaeos, videatur apud Johannem xix 39, 40; tum apud Lucam xxiii 55, 56; sed sciendum quod quae de Ipso Domino in Verbo dicuntur, in supereminenti sensu intelligenda sint, quare illa ibi significant vitam Ipsius Divinam in sensuali, quae est vita propria corporis, et quoque {15}Hujus resurrectionem; quod Dominus resurrexerit toto corpore quod in mundo habuit, secus ac alii homines, notum est, nam nihil in sepulcro reliquit; quapropter etiam dixit ad discipulos, putantes se videre spiritum, cum Dominum, Quid perturbati estis ? videte manus Meas et pedes Meo palpate Me, videte, nam spiritus carnem et ossa non habet, sicut videtis Me habere, Luc. xxiv (x)38, 39.(s) @1 ultima seu extrema significantur altered to ultimum seu extremum significatur$ @2 i arcanum$ @3 i est$ @4 primam sedem suam habent$ @5 internum altered to interiorem$ @6 illa$ @7 ex sensuali$ @8 i enim$ @9 ex Verbo$ @10 perceptivum et communicativum illorum describitur per aromatica illa; et$ @11 nominatur$ @12 ita verum sensuale ex bono, eo enim ordine sequuntur$ @13 i est$ @14 quae vita$ @15 d hujus i illius$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church