Arcana Coelestia (Potts) n. 10242

Previous Number Next Number See English 

10242. `In intrando illos in tentorium conventus': quod significet cultum ex bono fidei, constat ex significatione `intrare in tentorium conventus' cum de Aharone et filiis ejus, quod sit repraesentare omnia cultus ex bono fidei; quod haec repraesentata fuerint per intrare in tentorium conventus, est quia per accedere ad altare {1}repraesentata fuerunt omnia cultus ex bono amoris; sunt duo essentialia cultus Divini, bonum fidei et bonum amoris; cultus Divinus sive erit ex illo bono sive ex hoc; bonum fidei est bonum charitatis erga proximum, et bonum amoris est bonum amoris in Dominum; differunt haec bona inter se, sicut {2}spirituale et caeleste, quorum differentia qualis sit, videatur in locis citatis n. 9277; cultus ex bono spirituali, quod est bonum fidei seu ex bono charitatis erga proximum, (x)repraesentatus est per ministrationem Aharonis et filiorum ejus in tentorio conventus in quo quotidie fiebat ministratio, {3}quoniam per tentorium illud repraesentabatur caelum ubi bonum spirituale regnat; at cultus ex bono caelesti, quod est bonum amoris in Dominum, repraesentatus est per ministrationem Aharonis et filiorum ejus ad altare, videatur n. 9963, 9964, 10,001, 10,025. @1 significantur$ @2 coeleste et spirituale$ @3 Before in quo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church