Arcana Coelestia (Potts) n. 10238

Previous Number Next Number See English 

10238. `Et dabis ibi aquas': quod significet vera fidei per quae purificatio in naturali, constat ex significatione `aquarum' quod sint vera fidei, de qua n. 28, 739, 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 8568, 9323, et ex significatione `labri' {1} quod sit naturale, de qua supra n. 10,235. Qui non scit quod `aquae' significent vera fidei, perplura in Verbo non capiet, sicut quid significatur per quod nisi (t)homo generetur ex aqua et spiritu, non possit intrare in regnum Dei, Joh. iii 5; qui per aquam ibi non aliud intelligunt quam aquam, credunt quod aqua baptismi sit per quam regeneratur homo, cum tamen aqua ad regenerationem nihil {2}facit sed verum fidei et bonum amoris, aqua enim solum abluit sordes corporis et nequaquam mala cordis. [2] Qui non scit quod `aquae' significent vera fidei, nec scire potest quid baptismus significat, credit enim quod externum illud salvet hominem, cum tamen externum nihil facit, sed internum quod significatur, quod est regeneratio per vera fidei; illi enim qui ab Ecclesia sunt distinguuntur a reliquis in universo terrarum orbe per baptismum, quoniam illi possunt per vera fidei regenerari, non autem qui extra Ecclesiam sunt, est enim intra Ecclesiam Verbum, in quo vera fidei. [3] Qui non scit quod aquae significent vera fidei, nec scire potest quid intelligitur per aquas supra expansum et per aquas infra expansum, Gen. i 6-10, cum tamen per aquas supra expansum' significantur vera fidei in interno homine, et per `aquas infra expansum' vera fidei in externo; agitur enim in illo capite de nova creatione hominis Ecclesiae Antiquissimae, ita de ejus regeneratione. [4] Qui non scit quod `aquae' significent vera fidei, nec scire potest quid per `aquas' {3}significatur apud Johannem, Qui bibit ex aqua quam Ego dabo non sitiet in aeternum; sed aqua quam Ego dabo fiet in eo fons (x)aquae salientis in vitam aeternam, iv 13, 14:

et apud Esaiam, Pauperes et egeni quaerentes aquam, sed non; lingua eorum siti deficit; aperiam supra clivis fluvios, et in medio vallium fontes ponam; desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in scaturigines aquarum, xli 17, 18:

tum apud eundem, Non sitient, aquas e petra effluere faciet illis; et findet petram ut effluant aquae, xlviii 20, 21;

et perpluries alibi. Sed videantur quae prius de his dicta et ostensa sunt, ut quod purificatio a malis et falsis fiat per vera fidei, n. 2799, 5954 fin., 7044, 7918, 9089, 10,229, quod etiam regeneratio, citata n. 9959, quod `baptismus' significet regenerationem per vera fidei, n. 4255, 5120 fin., 9089, quod purificatio fiat in naturali, n. 3147, 9572, et quoque regeneratio, citata n. 9325 fin. @1 i in qua aquae,$ @2 faciat$ @3 intelligitur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church