Arcana Coelestia (Potts) n. 10232

Previous Number Next Number See English 

10232. `Ad expiandum super animabus vestris': quod significet quoniam sic mala remota, constat ex significatione `expiare super animabus suis' quod sit removere mala per vera, de qua supra n. 10,228; quod hic per `expiandum super animabus vestris' significetur quoniam sic mala remota, et non ad removendum mala, est quia haec ita sequuntur ab illis quae praecedunt; sensus enim internus non spectat sensum verborum qualiter cohaeret in littera, sed qualiter cohaeret in suo sensu, qui est quod conservatio Ecclesiae et omnium Ecclesiae a Domino sit quoniam mala sunt remota; nam quod Ecclesia {1} apud hominem (x)conservetur, est quia mala non impediunt; influit enim Dominus jugiter et continue cum Sua Misericordia, et providet ut vera et bona quae sunt Ecclesiae, non modo conserventur apud hominem sed etiam ut multiplicentur {2}et crescant; sed quamdiu mala regnant, vera et bona {3}Ecclesiae influentia a Domino, ab homine vel rejiciuntur, vel suffocantur, vel pervertuntur; {4}ast remotis malis acceptantur et agnoscuntur. @1 i in communi et in particulari$ @2 ut IT$ @3 quae influunt$ @4 at$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church