Arcana Coelestia (Potts) n. 10230

Previous Number Next Number See English 

10230. `Et dabis illud ad opus tentorii conventus': quod significet conjunctionem cum caelo per agnitionem quod omnia vera et bona sint a Domino, constat ex significatione `operis tentorii conventus' quod sit quod operatur et facit caelum, nam `opus' est quod operatur et facit, ac `tentorium conventus' est caelum ubi Dominus; quod `tentorium conventus' sit caelum ubi Dominus, videatur n. 9457, 9481, 9485, 9784, 9963, ita quoque quod conjungit hominem cum caelo, nam quod operatur et facit caelum apud hominem, hoc etiam conjungit illum cum caelo quod significetur conjunctio cum caelo per agnitionem quod omnia vera et bona sint a Domino, {1}est quia quod dabatur ad opus tentorii conventus, erat dimidium sicli, quod vocatur argentum expiationum propter numerationem populi, et per `dare dimidium sicli' significatur addicatio omnium quae fidei et amoris Domino, n. 10,220, 10,221, et per `numerationem' significatur ordinatio et dispositio omnium a Domino, n. 10,218. @1 erat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church