Arcana Coelestia (Potts) n. 10221

Previous Number Next Number See English 

10221. `Dimidium sicli in siclo sanctitatis': quod significet omnia veri ex bono, constat ex significatione `dimidii' quod sint omnia, et ex significatione `sicli' quod sit verum ex bono; quod `dimidium' sint omnia, est quia dimidium sicli erant decem gerae seu (x)oboli, et per decem significantur omnia, n. 4638, et quoque reliquiae, n. 576, 1906, 1988, 2284, quae sunt vera et bona apud hominem in interioribus ejus a Domino recondita, n. 5135, 5342, 5897, 5898, 7560, 7564; quod `siclus' sit verum ex bono, est quia siclus erat pondus argenti et quoque auri, et per `argentum' significatur verum, et per `aurum' bonum; quantum autem veri ex bono, ac boni {1}per verum, determinatur per numerum gerarum seu (x)obolorum sicli; (c)ac siclus in se ut pondus spectatus est quantum; et cum dicitur `siclus sanctitatis' est quantum veri et boni, nam verum et bonum {2}sunt quae dicuntur sancta, quoniam sunt (c)a Domino Qui solus Sanctus; plura de siclo et de ejus significatione, videantur n. 2959. @1 ex vero$ @2 est quod dicitur sanctum, quia illa$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church