10210. `De sanguine peccati expiationum': quod significet per vera quae ex bono innocentiae, constat ex significatione `sanguinis' quod sit Divinum Verum, de qua n. 4735, (x)6978, 7317, 7326, 7846, 7850, 9127, 9393, 10,026, 10,033, 10,047, ex significatione `peccati expiationum' seu sacrificii peccati per quod expiatio, quod sit purificatio a malis et inde falsis; quod per `peccatum' intelligatur sacrificium pro peccato, videatur n. 10,039, et quod `expiatio' sit purificatio a malis et inde falsis, n. 9506; quod purificatio illa fiat per vera quae ex bono innocentiae, est quia sanguis quo fiebat expiatio, erat ex juvenco vel agno, et per `juvencum' significatur bonum innocentiae in externo homine, n. 9391, 9990, 10,132, et per `agnum' bonum innocentiae in interno (d)homine, n. 10,132; et innocentia erit ut recipiatur verum et bonum, n. 3111, 3994, 4797, 6013, 6765, 7836 fin., 7840, 9262, 10,134, tum citata n. 10,021; bonum enim innocentiae est agnoscere quod omnia vera et bona sint a Domino et nihil a proprio hominis, {1}ita est velle duci a Domino et non a semet; inde patet quod quo plus homo sibi (x)fidit et credit, ita quo plus est in amore sui, eo minus in bono innocentiae sit; inde est quod homo a malis purificari nequeat nisi sit in bono innocentiae; nam si non in illo bono est, non ducitur a Domino sed a semet; (m)et qui ducitur a semet ducitur ab inferno, {2}proprium enim hominis non est nisi quam malum, et omne malum est inferni.(n) {3}Quod omnis expiatio facta fuerit per sanguinem vel juvenci, vel agni, vel turturum seu pullorum columbarum, constat apud Moschen, Exod. xxix 36; Lev. iv 1-7, 13-18, 27-fin., v 1-7, xv 14, 24, 28-31; Num. vi 9-11; per `turtures' et per `pullos columbarum' etiam significatur bonum innocentiae. @1 et$ @2 nam proprium$ @3 Quod omnis expiatio facta fuerit vel per sanguinem juvenci vel per sanguinem agni, per quos significatur bonum innocentiae, constat apud Moschen, Exod. xxxix 36, Levit. iv 1 ad 7, 13 ad 18, 27 ad fin. Cap. v 1 ad 7. Num xv 24, et si turtures aut duos pullos columbarum, Lev. v 1 ad 7. Cap. xv 14, 28 ad 31. Num. vi 9, 10, 11; nam per turtures ac per pullos columbarum etiam significabatur bonum innnocentiae$