Arcana Coelestia (Potts) n. 10208

Previous Number Next Number See English 

10208. `Et expiabit Aharon super cornubus ejus': quod significet purificationem a malis per vera fidei quae ex bono amoris, constat ex significatione `expiare' quod sit purificatio a malis, de qua n. 9506, ex repraesentatione `Aharonis' quod sit Dominus quoad Divinum Bonum, et quoad opus salvationis, de qua n. 9806, (x)9946, 10,017, et ex significatione `cornuum' quod sint potentiae, de qua n. 10,182, et quoque exteriora, n. 10,186. Quod sit purificatio per vera fidei quae ex bono amoris, erat quia expiatio fiebat per sanguinem, et per `sanguinem' significatur verum fidei quod ex bono amoris, n. 4735, 7317, 7326, 7846, 7850, 7877, 9127, 9393, 10,026, 10,033, 10,047, et omnis purificatio a malis fit per vera fidei (d)quae ex bono amoris, n. 2799, 5954 fin., 7044, 7918, (x)9088. Quod expiationes factae fuerint sanguine super cornubus altaris holocausti et altaris suffitus, constat in Lev. iv 3, 7, 18, 25, 30, 34, xvi 18. [2] Quod altaria sic expiarentur, erat causa quia sancta polluebantur per peccata populi, populus enim repraesentabat Ecclesiam, quapropter illa quae Ecclesiae erant et vocabantur sanctuaria ejus, ut altare et tentorium, una cum illis quae inibi, conspurcabantur, quando ipse populus peccabat; nam sanctuaria illa erant Ecclesiae; {1}hoc quoque constare potest apud Moschen, Separabitis filios Israelis ab immunditie eorum ut non moriantur in immunditie sua, in polluendo habitaculum Meum, quod in medio eorum, Lev. xv 31:

{2} et alibi, Expiabit Aharon sanctum ab immunditie filiorum Israelis; ita expiabit sanctuarium sanctitatis, et tentorium conventus, et altare, Lev. xvi 16, 33. [3] Cum his ita se habet: illa quae Ecclesiae sancta vocantur non sunt sancta nisi sancte recipiantur, nam nisi sancte recipiantur, Divinum non influit in illa, et omnia sancta apud hominem non {3}sunt sancta quam ex influxu Divino; sicut aedes sacrae, altaria ibi, {4}panis et vinum pro Sancta Cena, sancta {5}fiunt unice per praesentiam Domini; quapropter si Dominus non ibi praesens esse potest ob peccata populi, sanctum abest, quia Divinum; (d)etiam sancta Ecclesiae profanantur per peccata, quoniam removent inde Divinum. [4] Haec nunc causa est quod sanctuaria dicantur {6}polluta per immunditiem populi, et quod {7}ideo quotannis expiarentur; quod super cornubus altarium et non super ipsis altaribus factae fuerint expiationes per sanguinem, erat causa quia cornua erant extrema illorum, et nihil hominis purificatum est nisi extrema purificata {8}sint; extrema enim sunt in quae influunt interiora, et secundum statum illorum fit influxus; quare si extrema {8}fuerint perversa, pervertuntur {9} inibi interiora, nam cum influunt se accommodant formae recipientes interiorum ad statum illorum; se habet hoc sicut cum oculus se male habet, tunc visus qui ab interiore venit non videt aliter quam secundum statum oculi; aut sicut cum bracchia se male habent, tunc potentiae quae ab interiore veniunt non exserunt se aliter quam secundum illa; quapropter si naturalis homo perversus est, tunc spirituali non copia est in illum nisi perverse agendi; inde est quod tunc spiritualis seu internus homo claudatur; sed videantur quae de his prius ostensa sunt, nempe 5 quod, ut homo purificatus sit, esse debeat purificatus quoad naturalem seu externum hominem, citata n. 9355 fin., ex causa quia omnis influxus est ab interno in externum, et non vicissim, n. 5119, 6322, est enim naturale hominis planum in quo terminatur influxus e mundo spirituali, n. 5651; quod externa hominis formata sint ut inserviant internis, n. 5947, 9216, 9828, ita (x)externus homo omnino subjectus erit interno, n. 5786, 6275, 6284, 6299, {10}ex causa quia internus homo {11}in caelo est et externus in mundo, n. 3167, 10,156, et (x) externus homo ex se seu sibi soli relictus oppositus est interno, n. 3913, 3928, praeterea quid internus homo et quid externus, videatur n. 9701-9709. @1 quod etiam$ @2 A has the following note in m: vide etiam Num. xix 11, 13.$ @3 aliunde sancta sunt$ @4 sancta coena, cum pane et vino$ @5 d fiunt i sunt$ @6 pollui$ @7 inde$ @8 sunt$ @9 i etiam$ @10 causa est$ @11 After est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church