10206. `Et holocaustum et minham': quod significet quod non ibi repraesentativum regenerationis per vera et bona amoris caelestis, constat ex significatione `holocausti' quod sit repraesentativum purificationis a malis, implantationis boni et veri, ac conjunctionis eorum, ita regenerationis, de qua n. 10,042, 10,053, 10,057, et ex significatione `minhae' quod sit bonum caeleste, in quod (x)introducitur homo per regenerationem, de qua n. 4581, 9992, 10,079, 10,137, et quoque repraesentativum regenerationis, n. 9993, 9994; inde patet quod per quod `non ascendere facerent holocaustum et minham super altari suffitus' significetur quod ibi non repraesentativum esset regenerationis per vera et bona fidei et amoris, sed repraesentativum cultus Domini ex illis; aliud enim est regeneratio, et aliud cultus; nam primum est regeneratio, et juxta ejus quale apud hominem est cultus; quantum enim homo purificatus est a malis et inde falsis, et tunc quantum implantata sunt vera et bona fidei et amoris, tantum cultus acceptatur et placet; per cultum {1}namque intelligitur omne quod procedit ex amore et fide apud hominem, et elevatur ad Dominum a Domino; hoc quia complementum est, ideo altare suffitus, per quod repraesentabatur cultus, ultimo describitur, sequuntur enim omnia ordine secundum seriem quae describuntur; nam primum describitur testimonium, per quod intelligitur Dominus, dein arca in qua testimonium, per quam significatur intimum caelum ubi Dominus; postea mensa super qua panes, per quam significatur {2}bonum amoris inde; tum candelabrum cum lucernis, per quod significatur Divinum Verum ex Divino Bono {3}Domini procedens; dein ipsum tentorium, per quod significatur caelum et Ecclesia quae ex illis; demum altare holocausti, per quod significatur regeneratio per vera ex bono; et ultimo altare suffitus, per quod significatur cultus ex omnibus illis in caelo et in Ecclesia. @1 enim significatur$ @2 amor$ @3 Divini amoris Domini$