Arcana Coelestia (Potts) n. 10203

Previous Number Next Number See English 

10203. `Suffimentum juge coram Jehovah': quod significet in omni cultu ex amore a Domino, constat ex significatione `suffimenti' quod sit cultus ex amore, de qua n. 9475, ex significatione `jugis' quod sit omne et in omni, de qua n. 10,133, et ex significatione `coram Jehovah' quod sit a Domino, de qua n. 10,146. Dicitur cultus ex amore a Domino, quoniam a Domino est et amor et fides, quae essentialia cultus sunt, et quoque a Domino est elevatio omnium cultus ad Se; homo qui non arcana caeli novit putat quod cultus sit ab ipso, quia is cogitat et adorat, ast cultus qui ab ipso homine non est cultus, sed qui est a Domino apud hominem; amor enim et fides faciunt cultum, et cum amor et fides sunt a Domino, etiam cultus est ab Ipso; nec homo potest elevare aliquid a se in caelum, sed Dominus elevat id; in homine solum est facultas ut id possit fieri, qua donatur cum regeneratur, n. 6148, {1}at omne activum et vivam facultatis illius a Domino; quod ipsa vita sit a Domino, et quod homo et angelus sint formae recipientes, videatur n. 1954, 2021, 2536, 2706, 3001, 3318, 3484, 3741-3743, 4151, 4249, 4318-4320, 4417, (x)4523, 4524, 4882, 5847, 5986, 6325, 6467, 6468, 6470, 6472, 6479, 9338. @1 at omne activum facultatis illius et vivum ejus est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church