Arcana Coelestia (Potts) n. 10194

Previous Number Next Number See English 

10194. `Et obduces illos auro': quod significet fundationem omnium super bono, constat ex significatione `obducere auro' quod sit fundare super bono, de qua n. 9490. Quod sit fundare super bono, paucis dicetur: creditur a quibusdam quod verum sit super quo omnia fundantur, sed (x)valde falluntur, non enim datur apud hominem verum nisi ille in bono sit; verum quod apud hominem est absque bono, est externum absque interno, ita sicut putamen absque nucleo, residet {1}solum in memoria; hoc verum potest assimilari picturae sive floris, (x)sive arboris, sive animalis, intus in qua est modo lutum; at verum ex bono non {2}modo residet in memoria, sed etiam irradicatum est vitae, et assimilari potest ipsi flori, aut arbori, aut animali, quorum perfectio crescit versus interiora, nam quod a Divino creatum est, quo interius eo perfectius; hoc constare admodum manifeste potest ex repraesentativis in altera vita; repraesentativa ibi sistuntur secundum status interiorum apud spiritus, sunt enim correspondentiae; {3}circa spiritus qui in veris sunt ex bono, apparent (x)repraesentativa pulcherrima, nempe {4}domus et palatia fulgurantia auro et lapidibus pretiosis, ut et horti ac paradisi ineffabili pulchritudine; haec omnia ex correspondentia; at circum illos qui in veris sunt et non ex bono, non apparent nisi quam petrosa scopuli, et stagna, et quandoque arboreta, sed (x)inamoena ac sterilia; haec quoque ex correspondentia; circum illos autem qui in falsis sunt ex malo, (x)apparent paludes, latrinae, et plura monstrosa; causa quod ita sit, est quia omnia repraesentativa ibi sunt externa figurata secundum status interiorum, nam sic mundus spiritualis se {5}sistit ibi visibilem. Inde constare potest quid sit fundari super bono. @1 modo$ @2 solum$ @3 circum illos$ @4 palatia et domus$ @5 sistet IT$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church