10189. `Super duabus costis ejus': quod significet cum veris ab una parte, nempe conjunctio, et per illa conservatio, constat ex significatione `costarum' cum per illas intelliguntur latera, quod sint vera, nam latera, quae costae {1}vocantur, spectant meridiem et septentrionem, et per `meridiem' (x)significatur verum in luce, n. (x)9642, et per `septentrionem' verum in umbra, n. 3708; at per `latera,' quae proprie latera vocantur, significatur bonum, quoniam illa spectant orientem et occidentem, et per `orientem' significatur bonum in claro et per `occidentem' bonum in obscuro, n. 3708, 9653; ideo hic dicitur, Duos annulos auri facies ei desub limbo, super duabus costis ejus facies, super duobus lateribus ejus. Quod latera quae proprie latera, spectent orientem et occidentem, at latera quae costae dicuntur, spectent meridiem et (x)septentrionem, patet in Exodo xxvi 13, 26, 27, 35; etiam per `costas,' quia sunt fulcimina pectoris, significantur vera sustentantia bonum. [2] In caelo autem ita se habet: ad dextram ibi sunt illi qui in luce veri sunt, ita qui in meridie, ad sinistrum autem illi qui in umbra veri, ita qui in septentrione; ante faciem sunt illi qui in {2}clara perceptione boni, ita qui in oriente, ad tergum autem qui in {3}obscura perceptione boni, ita qui in occidente; hi qui in bono sunt constituunt regnum caeleste Domini, {4}illi autem qui in vero sunt constituunt regnum spirituale Domini; haec apparentia est angelis ibi quocumque se vertunt, nam angeli ante faciem jugiter habent Dominum, Qui est ipse Oriens; contrarium autem est illis qui in inferno sunt, nam hi ad tergum jugiter 3habent Dominum; {5}nam in altera vita non sunt plagae sicut in mundo, determinatae ad statas regiones, sed secundum statos et regnantes amores; {6}angelus enim et spiritus est suus amor, et ubi ille est, illuc se 4vertit; qui in amore in Dominum sunt et in charitate erga proximum, et inde in fide, spectant ante se Dominum in omni versione sui corporis {7}cum sua facie; Dominus enim illos ad Se vertit, intrat enim per viam orientis in illos, et tenet illos jugiter in determinatione ad Se; inde visus externus illorum determinatus a visu interno, qui est intellectus, et hic ab amore qui est voluntatis, spectat quo fert amor; similiter se habet cum hominibus in mundo quoad interiora (d)eorum, quae sunt spiritus eorum; ex versione cujusvis etiam internoscuntur omnes in {8}altera vita. Quod spatia et loca in altera vita non aliter se habeant et quod inde significent status, videatur n. 2625, 2837, (x)3356, 3387, 4321, 4882, (x)5605, 7381, 9440, 9967, 10,146. @1 dicuntur$ @2 claro$ @3 obscuro$ @4 qui autem$ @5 ex quibus patet, quod in altera vita non sint$ @6 nam angelus$ @7 et suae faciei$ @8 coelo$