Arcana Coelestia (Potts) n. 10158

Previous Number Next Number See English 

10158. `Ego Jehovah Deus illorum': quod significet a Quo omne bonum amoris et verum fidei, constat ex eo quod `Jehovah' sit Divinum Esse, et Divinum Esse {1} est Divinus Amor, ita Divinum Bonum, et quod `Deus' sit Divinum Existere, et Divinum Existere {4} est Divinum fidei, ita Divinum Verum; omne enim verum existit ex bono, est enim verum forma boni; ex quibus patet quod cum Dominus dicitur `Jehovah Deus' intelligatur omne bonum amoris et verum fidei, et cum dicitur `Jehovah Deus in medio {3} filiorum Israelis' quod intelligatur perceptivum quod a Domino omne bonum quod amoris ac verum quod fidei, ut supra n. 10,155. {4} @1 quod$ @2 ex Divino Esse, quod$ @3 i illorum, seu in medio$ @4 See p. ix preliminary note 1. A ends here.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church