Arcana Coelestia (Potts) n. 10156

Previous Number Next Number See English 

10156. `Qui eduxi illos e terra Aegypti': quod significet salvationem ab inferno a Domino, constat ex significatione `educi (c)e terra Aegypti' quod sit liberari ab inferno, de qua n. 8866, 9197, ita salvari. Quod per `terram Aegypti' significetur infernum, est quia per illam in genuino sensu significatur naturale et ejus scientificum; ac educi (c)e naturali homine, et ejus scientifico, ac elevari in spiritualem et (o)in ejus intelligentiam et sapientiam, est quoque educi ex inferno; nam homo nascitur naturalis, sed fit spiritualis per regenerationem, et si non fit spiritualis, est in inferno; scientia (o)enim naturalis hominis, hoc est, {1} hominis non regenerati, est in luce mundi, at intelligentia spiritualis hominis, hoc est, {1} hominis regenerati, est in luce caeli; et quamdiu homo solum est in luce mundi, est in inferno; at cum simul est in luce caeli, est in caelo; [2] qui etiam solum in scientia naturali sunt, et inde in non alia luce {2} quam in luce mundi, nequaquam possunt credere illa quae caeli sunt; et quoque si volunt intrare in ea per lumen suum, quod vocatur lumen naturale, obvenit illis sicut caliginosum, quod occaecat, et facit ut caeleste nihil sit; quod enim in mente apparet ut caligo {3}, hoc tale est; inde est quod mere naturalis homo, utcumque se credit in lumine esse prae aliis, corde neget Divina et caelestia; quae etiam causa est quod tot eruditi per scientias suas in talem insaniam se redigant, nam plures ex illis negant illa quae fidei Ecclesiae et caeli sunt, prae simplicibus; aliter se habet apud illos qui se elevari a Domino patiuntur in lucem caeli, hi (o)enim (t)primum elevantur supra scientifica quae naturalis hominis sunt, et dein ex luce caeli vident illa quae in naturali suo homine (o)sunt, quae scientifica vocantur, et bene discernunt illa, adoptando quae capiunt et congrua sunt, et rejiciendo vel seponendo illa quae non capiunt et incongrua sunt; (s)verbo, cum his ita se habet: [3] quamdiu homo mere naturalis est, tamdiu interiora ejus, quae vident ex luce caeli, clausa sunt; ac exteriora, quae vident ex luce mundi, aperta sunt, et tunc homo spectat deorsum, hoc est, in mundum et ad semet, vergunt enim illuc omnia quae voluntatis et cogitationis ejus sunt; et quo spectat homo, eo etiam cor ejus se vertit, hoc est, ejus voluntas et ejus amor; at cum homo (t)fit spiritualis, tunc interiora ejus, quae vident ex luce caeli, aperiuntur, et tunc homo spectat sursum, quod fit per elevationem a Domino, ita spectat in caelum et ad Dominum; illuc etiam elevantur omnia quae voluntatis et quae cogitationis ejus sunt, ita cor ejus, hoc est, amor ejus. [4] Est enim homo ita creatus ut quoad internum suum sit formatus ad imaginem caeli, et quoad externum suum ad imaginem mundi, n. 6057, 9279, ob finem ut caelum et mundus apud hominem conjuncta sint, et (o)ut sic Dominus {4} per illum possit influere e caelo in mundum, et hunc regere, in particulari apud unumquemvis et in communi apud omnes, ac ita conjungere utrumque, et per id {5} facere ut in mundo etiam sit instar caeli; sed cum homo solum curat mundum {6}, clausum est caelum apud illum; at cum (t)elevari se patitur a Domino, tunc aperitur caelum apud illum, et ei subjicitur mundus; et cum hoc fit, infernum ab eo separatur et removetur; et tunc primum homo scit quid bonum et quid malum, non autem prius; hoc est quod vocatur `imago Dei' apud hominem, Gen. i 27, 28.(s) [5] Haec dicta sunt ut sciatur (m)quid spiritualis et quid naturalis homo, et quod mere naturalis homo, nisi factus sit spiritualis a Domino, sit infernum; consequenter ut sciatur(n) cur per `Aegyptum' significatur infernum, cum etiam naturale et ejus scientificum {7}; quod per `Aegyptum' significetur scientificum, videantur citata n. 9340, et quod inde naturale, citata n. 9391, et quod infernum, n. 8866, 9197. @1 seu$ @2 i sunt,$ @3 in caligine mentis apparet$ @4 After illum$ @5 sic$ @6 i et quae mundi sunt$ @7 scientifica$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church