Arcana Coelestia (Potts) n. 10151

Previous Number Next Number See English 

10151. `Et altare': quod significet receptivum Divini a Domino in caelis superioribus, constat ex significatione `sanctificare' {1} quod sit receptivum Divini a Domino, de qua supra n. 10,149, et ex significatione `altaris' quod sit repraesentativum Domini quoad Divinum Bonum, de qua n. 9964, hic quoad Divinum Bonum procedens ab Ipso in caelis ubi id recipitur, ita in caelis superioribus, nam ibi recipitur Dominus quoad Divinum Bonum; in caelis autem inferioribus recipitur Dominus quoad Divinum Verum, secundum illa quae mox supra n. 10,150 ostensa sunt. [2] Sciendum est quod quicquid repraesentabat Ipsum Dominum, hoc etiam repraesentaverit caelum, nam Divinum procedens a Domino receptum ab angelis {2} facit caelum; ipsi angeli quoad eorum proprium non faciunt caelum sed quoad Divinum quod recipiunt a Domino; quod ita sit, constare potest ex eo quod quilibet eorum (o)ibi agnoscat, credat, et quoque percipiat {3}, quod nihil boni {4} ab ipsis sit sed a Domino, et quod quicquid ab ipsis, non sit bonum; ita prorsus secundum doctrinale Ecclesiae quod omne bonum desuper veniat; quia ita, sequitur quod Divinum Domini sit quod facit vitam caelestem apud illos, proinde quod facit caelum; inde constare potest quomodo intelligendum quod Dominus sit omne in omnibus caeli, tum quod Dominus habitet ibi in Suo; ut et quod per `angelum' in Verbo significetur aliquid Domini, de quibus in praecedentibus passim actum est. [3] Similiter se habet cum Ecclesia: homines ibi quoad eorum proprium non faciunt Ecclesiam sed quoad Divinum quod recipiunt a Domino, nam quilibet ibi qui non agnoscit et credit quod omne bonum amoris et verum {5} fidei sit a Deo, non est ab Ecclesia; vult enim amare Deum a se, et credere in Deum a se, quod tamen nemo potest; inde quoque patet quod Divinum Domini faciat Ecclesiam, sicut facit caelum; est quoque Ecclesia caelum Domini in terris; inde (o)quoque Dominus in Ecclesia est omne in omnibus, sicut in caelo, et habitat ibi in Suo apud homines, sicut apud angelos in caelo; etiam homines Ecclesiae qui ita recipiunt Divinum Domini amore et fide, fiunt angeli caeli post vitam in mundo, et non alii. [4] Quod Divinum Domini faciat regnum Ipsius apud hominem, hoc est, caelum et Ecclesiam apud illum, etiam docet Dominus apud Johannem, Spiritus veritatis apud vos manebit et in vobis erit; et cognoscetis quod Ego in Patre Meo, et vos in Me, et Ego in vobis, xiv [17,] 20;

`Spiritus veritatis' est Divinum Verum' procedens a Domino, de quo dicitur quod id `manebit in vobis,' et dein quod Ipse in Patre, et illi in Ipso, et Ipse in illis, quibus significatur quod {6} erunt in Divino Domini et Divinum Domini in illis; quod Divinum Humanum {7} sit quod ibi intelligitur, patet: et alibi apud eundem, Manete in Me, etiam Ego in vobis; quemadmodum palmes non potest fructum ferre a seipso nisi {8} manserit in vite, ita neque vos nisi in Me manseritis; qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum; quia sine Me non potestis facere quicquam, xv 4 [,5].(n) @1 hic altare,$ @2 i ibi$ @3 agnoscit, credit, et quoque percipit$ @4 boni i bonum$ @5 quod amoris, et omne verum quod$ @6 Ego in Patre, et vos in Me, et Ego in vobis, ita$ @7 i Domini$ @8 semet, ni$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church