10143. `Holocaustum juge': quod significet omnem cultum Divinum in genere, constat ex significatione `holocausti' quod sit cultus Divinus, de qua sequitur, et ex significatione `jugis' quod sit omne et in omni, de qua supra n. 10,133; inde per `holocaustum juge' significatur omnis cultus Divinus in genere, et cum intelligitur agnus ex quo holocaustum, per quem significatur bonum innocentiae, significatur etiam in omni cultu; nam omnis cultus qui vere cultus, erit ex veris fidei et bonis amoris, et in omni bono amoris, et inde in omni vero fidei, erit bonum innocentiae, n. 10,133; inde est quod per `holocaustum juge' etiam significetur in omni cultu. [2] Quod `holocaustum' sit cultus Divinus, est quia holocausta et sacrificia erant principalia cultus repraesentativi apud gentem Israeliticam et Judaicam, (c)et omnia ad suum principale se referunt, et inde denominantur; quod principale cultus apud illam gentem constiterit in sacrificiis et holocaustis, et quod inde per illa significetur omne cultus in genere, videatur n. 922, 1343, 2180, 6905, 8680, 8936, (x)10,042. [3] Sed quid cultus Divinus qui significatur per sacrificia et holocausta, paucis dicetur: per sacrificia et holocausta in specie significata est purificatio a malis et falsis, et tunc implantatio boni et veri, ac conjunctio utriusque, ita regeneratio, videatur n. 10,022, 10,053, 10,057; homo qui in his est, in genuino cultu est, nam purificatio a malis et falsis est desistere ab illis, ac fugere et aversari illa; et implantatio boni et veri (d)est cogitare et velle bonum et verum, ac loqui et facere illa; ac conjunctio utriusque est vivere ex illis, nam cum bonum et verum conjuncta sunt apud hominem, tunc ei voluntas est nova et intellectus novus, proinde vita nova; cum homo talis est, tunc in omni opere quod agit est cultus Divinus, spectat enim homo tunc Divinum in omni, id veneratur, idque amat, proinde id colit; [4] quod hoc sit genuinus cultus Divinus, illi non sciunt qui omnem cultum ponunt in adoratione et in precibus, ita in talibus quae oris et cogitationis sunt, et non in talibus quae sunt operis ex bono amoris et ex bono fidei; cum tamen Dominus nihil aliud spectat apud hominem qui in adoratione et in precibus est quam ejus cor, hoc est, ejus interiora, qualia sunt quoad amorem et (o)inde fidem; quapropter si haec non intus sunt in adoratione et in precibus, non est anima et vita in illis, sed est externum, quale est assentatorum et simulatorum {1}, qui quod nec placeant sapienti in mundo, notum est; [5] verbo, facere secundum praecepta Domini est vere cultus Ipsius, immo est vere amor et vere fides; quod etiam constare potest unicuique qui expendit; qui enim amat aliquem, et qui credit alicui, ei nihil optatius est quam velle et facere quod alter vult et cogitat, solum enim desiderat nosse ejus voluntatem et cogitationem, ita ejus beneplacitum; aliter qui non amat nec credit; similiter se habet cum amore in Deum {2}, quod etiam Dominus docet apud Johannem, Qui habet praecepta Mea et facit illa, ille est qui amat Me: qui vero non amat Me, verba Mea non servat, xiv 21, 24:
et alibi apud eundem, Si mandata Mea servaveritis, manebitis in amore Meo; mandatum Meum est ut ametis vos invicem, xv 10, 12. [6] Quod cultus externus absque illo interno non sit cultus, etiam significatur per ea quae de holocaustis et sacrificiis dicuntur apud Jeremiam, Non locutus sum cum patribus vestris super verbis holocausti et sacrificii, sed verbum hoc praecepi iis, dicendo, Oboedite voci Meae, et ero vobis in Deum, (x)vii 21-23:
apud Hoscheam, Misericordiam volo et non sacrificium, et cognitionem {3} Dei prae holocaustis, vi 6:
apud Micham, Num praeveniam Jehovam holocaustis? num complacebit Jehovah in milibus arietum? indicavit tibi quid bonum; et quid Jehovah requirit {4} a te, tantum facere judicium, et amare misericordiam, et humiliare se, ambulando cum Deo tuo, vi 6-8:
in Libro 1 Schemuelis, Num complacentia Jehovae in holocaustis et sacrificiis? ecce obtemperare prae sacrificio (x)bonum, oboedientia prae adipe arietum, xv 22. Quod ipsissimus cultus Domini consistat in vita charitatis et non in vita pietatis absque illa, videatur n. 8252-8257. @1 simulatorum et assentatorum$ @2 Dei$ @3 cognitiones AIT$ @4 requirens$