Arcana Coelestia (Potts) n. 10134

Previous Number Next Number See English 

10134. `Agnum unum facies mane': quod significet remotionem malorum per bonum innocentiae a Domino in statu amoris et lucis inde in interno homine, constat ex significatione `facere agnum' seu sacrificare illum, quod sit remotio malorum per bonum innocentiae a Domino, de qua sequitur, et ex significatione `mane' quod sit status amoris et lucis inde in interno homine, de qua etiam sequitur; quod per `facere' seu `sacrificare agnum' significetur remotio malorum per bonum innocentiae a Domino, est quia per holocausta et sacrificia significata est purificatio a malis (o)et inde falsis, seu quod idem, remotio illorum, ac implantatio boni et veri, (o)et conjunctio eorum a Domino, n. 9990, 9991, 10,022, 10,042, 10,053; quod purificatio a malis sit remotio illorum, videantur citata n. 10,057, quod agnus sit bonum innocentiae, n. 10,132, quod remotio malorum, ac implantatio boni (c)et veri, [2] (c)ac conjunctio eorum fiat per bonum innocentiae a Domino, est quia in omni bono erit innocentia, ut sit bonum; et quod absque illa bonum non (x)sit bonum; est enim innocentia non modo planum cui inseminantur vera, sed etiam est ipsa essentia boni; quantum itaque homo in innocentia est tantum bonum fit bonum, et verum a bono vivit, proinde tantum homo fit vivus, et tantum removentur mala apud illum; et quantum ea removentur, tantum bona et vera implantantur et conjunguntur a Domino; inde est quod holocaustum juge factum fuerit per agnos; quod omne bonum caeli et Ecclesiae {1} in se habeat innocentiam, et quod absque ea bonum non sit bonum, videatur n. 2736, 2780, 6013, 7840, (x)7887, 9262, et quid innocentia, n. 3994, 4001, 4797, 5236, 6107, 6765, 7902, 9262, 9936. [3] Quod `mane' sit status amoris et lucis inde in interno homine, est quia in caelis apud angelos variantur status quoad amorem et inde fidem {2}, sicut in mundo apud homines variantur tempora {3} quoad calorem et simul lucem; tempora illa sunt, ut notum est, mane, meridies, vespera, et nox; inde in Verbo per `mane' significatur status amoris, per `meridiem' status lucis in claro, per `vesperam' status lucis in obscuro, et per `noctem' seu diluculum status amoris in obscuro; quod tales variationes statuum sint in caelis, videatur n. 5672, (x)5962, 6110, 7218, 8426, quod mane ibi sit status pacis et innocentiae, ita status amoris in Dominum, n. 2405, 2780, 8426, 8812, 10,114, {4} quod meridies sit status lucis in claro, n. 3708, 5672, 9642, quod vespera sit status lucis in obscuro, n. 3056, 3833, 6110, et quod nox non sit in caelo, sed diluculum, n. 6110, per quod significatur status amoris in obscuro. [4] Quod per `mane' significetur status amoris et inde lucis in interno homine, est quia cum angelus in statu amoris et lucis est, tunc in interno suo (o)homine est, at cum in statu lucis et amoris in obscuro est, tunc in externo est; est enim angelis internum et externum, sed cum in interno sunt, quiescit paene externum, cum autem {5} in externo sunt, in crassiore et obscuriore statu sunt; inde est quod cum in statu amoris et lucis sunt, in suo interno sint, (o)ita in suo mane, ac (x)cum in statu lucis et amoris in obscuro sunt, in externo sint, (o)ita in sua vespera; inde patet quod variationes statuum fiant per elevationes versus interiora, ita in sphaeram lucis et caloris caelestis superiorem, proinde {6} propius ad Dominum, et per demissiones versus exteriora in sphaeram lucis et caloris caelestis inferiorem, proinde {6} remotius a Domino; [5] sciendum est quod interiora sint superiora, ita propiora Domino, et quod exteriora sint inferiora, ita remotiora a Domino, et quod lux in caelis sit Divinum Verum quod fidei, et calor in caelis sit Divinum Bonum quod amoris, utrumque procedens a Domino; Dominus enim in caelo est Sol, a quo omne vitae angelis, et inde omne vitae spiritualis et caelestis homini, videantur citata n. 9548, 9684, et quod interiora sint superiora, ita propiora Domino, n. 2148, 3084, 4599, 5146, 8325. [6] Homo qui regeneratur, et quoque homo qui regeneratus est, etiam variationes status quoad amorem et quoad fidem subit per elevationes versus interiora et per demissiones versus exteriora; sed pauci sunt qui super id reflectere possunt, quia non sciunt quid sit cogitare et velle in interno homine et in externo, ne quidem quid internus homo et quid externus; cogitare et velle in interno homine est in caelo, nam internus {7} homo ibi est; at cogitare et velle in externo homine est in mundo, nam externus {7} homo ibi est; quapropter cum homo in amore in Deum est et in fide (o)inde, tunc in interno est, quia in caelo, cum autem in obscuro est quoad amorem et (o)inde fidem, tunc in externo est, quia in mundo; [7] hi status quoque intelliguntur per `mane,' `meridiem,' `vesperam,' et `noctem' seu diluculum in Verbo; similiter status Ecclesiae; primus ejus status etiam vocatur `mane' in Verbo, secundus status `meridies,' tertius `vespera,' et quartus seu ultimus {8} `nox'; sed cum Ecclesia in sua nocte est, in qua est cum non amplius' in amore in Deum et in fide, tunc incohat a diluculo mane apud aliam gentem, ubi Ecclesia nova instauratur; [8] se habet enim Ecclesia in communi sicut homo in particulari: primus ejus status est status innocentiae, ita quoque amoris erga parentes, erga nutricem, et quoque erga socios infantes; alter ejus status est status lucis {9}, cum enim {10} infans puer fit, discit illa quae lucis sunt, hoc est, vera fidei {11}, et credit illa; tertius status est cum incipit amare mundum et amare semet, quod fit cum fit juvenis et cum cogitat ex se, et quantum hi amores crescunt tantum decrescit fides, et cum fide charitas erga proximum et amor in Deum; quartus et ultimus status est cum non curat illa, et magis cum negat illa; [9] tales status etiam sunt status cujusvis Ecclesiae a suo principio ad finem, primus ejus status etiam est status infantiae, ita quoque innocentiae, proinde amoris in Dominum, hic status ejus vocatur mane; alter status est status lucis; tertius status est status lucis in obscuro, qui est ejus vespera; et quartus status est status nullius amoris et inde nec lucis, qui est ejus nox {12}; quod ita sit, (t)est causa quia mala crescunt indies, et quantum illa crescunt tantum inficit sicut contagio unus alterum, imprimis parentes suos liberos; praeter quod {13} mala hereditaria successive condensentur, et sic (x)deriventur. [10] Quod `mane' significet statum primum Ecclesiae et quoque statum amoris, constat apud Danielem, Dixit unus sanctus, Quousque visio haec, juge, et praevaricatio vastans? dixit ad me, Usque ad vesperam mane bis mille et trecenta; tunc justificabitur sanctum, viii 13, 14;

agitur ibi de Adventu Domini; `vespera' est status Ecclesiae ante Adventum Ipsius, `mane' autem est status Ecclesiae primus post Adventum et in supremo sensu est Ipse Dominus; quod Dominus in supremo sensu sit `mane,' est quia est Sol caeli, et Sol caeli nunquam {14} occidit, sed semper est oriens; inde quoque Dominus vocatur Oriens, consequenter etiam mane, videatur n. 101, 2405, 2780, 9668: [11] apud Esaiam, Ad me clamans e Seir, Quid de nocte, quid de nocte, custos? dixit custos, Venit mane, etiamque nox, xxi 11, 12;

per `custodem' in sensu interno intelligitur qui observat status Ecclesiae et illius mutationes, ita omnis propheta, per `noctem' intelligitur status ultimus Ecclesiae, per `mane' status primus ejus, per `Seir e quo clamat custos' (o)significatur illuminatio gentium quae in tenebris; quod `Seir' id sit, videatur n. 4240, et quod (x)`nox' sit status ultimus Ecclesiae, n. 6000; `venit mane etiamque nox' significat quod tametsi illuminatio illis qui e nova Ecclesia, usque nox illis qui in vetere. Simile per `mane' significatur apud Davidem, In vespera pernoctabit fletus, in mane cantus, Ps. (x)xxx 6 [A.V.5]:

et apud Esaiam, Circa tempus vesperae ecce terror, antequam mane, non est, xvii 14. [12] Quia `mane' significat {15} in sensu supremo Dominum, et inde amorem ab Ipso in Ipsum, ideo manna, quae erat panis caelestis depluebat quovis mane, Exod. xvi 8, 12, 13, 21; quod Dominus sit panis qui descendit de caelo, ita manna, videatur Joh. vi 33, 35, 48, 50, et quod `panis' sit amor caelestis, qui est amor a Domino in Dominum, n. 2165, 2177, 3464, 4217, 4735, 5405, 5915, 9545; et quia Dominus est oriens et mane, et quia omne amoris caelestis (o)est ab Ipso, ideo quoque surrexit mane die sabbati, Marc. xvi 9; ac ideo quoque dies ante festum Paschatis vocabatur vespera, nam per festum Paschatis significabatur praesentia Domini ac liberatio fidelium a damnatione (o)ab Illo, n. 7867, 9286, 9287-9292. [13] Qui sensum internum Verbi novit, is scire potest quod {16} involvit,quod Petrus ter negaverit Dominum antequam gallus bis cecinerit, Matth. xxvi 34, 74, 75; Marc. xiv 30, 68, 72; Luc. xxii 34, 60, 61; Joh. xviii 27; per Petrum enim repraesentabatur fides Ecclesiae, seu quod idem, {17} Ecclesia quoad fidem; per tempus quando canebat gallus significabatur ultimus status Ecclesiae, quod tempus etiam gallinaceum vocabatur; {18} per trinam negationem {19} significabatur negatio Domini plenaria in fine Ecclesiae; quod Petrus repraesentaverit fidem Ecclesiae, ita {20} Ecclesiam quoad fidem, videatur Praefatio ad Gen. xviii et ad xxii, tum n. 3750, 4738, et quod illa verba ad Petrum significaverint negationem Domini in Ecclesia cum finis ejus est, n. 6000, 6073 fin., 10,087; Dominus enim negatur cum non amplius aliqua fides est, et fides non est cum amplius non charitas {21}; quod `tria' significent plenarium, n. 2788, 4495, 7715, 8347, 9198, 9488, 9489; inde est quod dictum sit quod ter abnegaturus esset; quod hoc factum sit in diluculo, quando mane venturum (o)erat, constat apud Johannem xviii 28, et quod gallinaceum et diluculum sit idem, (o)patet apud Marcum, Vigilate, non enim scitis quando Dominus domus venturus est; vesperi, an in media nocte, an in gallinaceo, an mane, xiii 35. Ex his nunc constare potest quid per `mane' significatur. @1 Ecclesiae et Coeli$ @2 lucem$ @3 status temporis$ @4 i et$ @5 at cum$ @6 ita$ @7 i ejus$ @8 i status$ @9 d fidei i lucis$ @10 nam cum$ @11 fidei sunt$ @12 talis status quoque est status cujusvis Ecclesiae (m)a suo principio ad finem, primus ejus status etiam est status infantiae, ita quoque innocentiae, proinde amoris in Dominum, et erga proximum, qui status vocatur mane, et est status amoris; alter status est status lucis, tertius status est status lucis in obscuro, qui status est ejus vespera, et tertius [quartus intended] status est status nullius amoris, qui status est qui vocatur nox(n)$ @13 i etiam$ @14 nusquam$ @15 significabat$ @16 quid$ @17 ita quoque$ @18 ultimum tempus Ecclesiae, quod etiam diluculum et quoque gallinaceum vocatur, ita$ @19 i Domini a Petro$ @20 seu$ @21 fides, et non est aliqua fides, cum non amplius est charitas$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church