10132. `Agnos filios anni in diem': quod significet bonum innocentiae in omni statu, constat ex significatione `agnorum' quod sint bonum innocentiae, de qua sequitur, ex significatione filiorum `anni' quod sit quale infantiae, cui tamen vera implantata sunt, de qua etiam sequitur, et ex significatione `in diem' quod sit in omni statu, nam per `diem' significatur status, `et per mane diei {1} (c)ac per vesperam ejus, in quibus fiebant holocausta ex agnis, significatur omnis status; quod `dies' sit status, videatur n. 893, 2788, 3462, 3785, 4850, 7680, et quod vices statuum {2} se habeant sicut vices diei quoad mane, meridiem, vesperam, noctem, et iterum mane, n. 5672, 5962, 6110, 8426. [2] Quod `agni' sint bonum innocentiae, constat ex locis in Verbo ubi agni nominantur, ut apud Esaiam, Commorabitur lupus cum agno, et pardus cum haedo cubabit, et vitulus et leo juvenis, et saginatum una; et puer parvus ducet ea; ludet lactens super foramine viperae, et super speluncam basilisci ablactatus manum suam impellet; non corrumpent se in toto monte sanctitatis Meae. Et fiet in die illo, radicem (x)Jischaji, quae stans in signum populorum, gentes quaerent; et erit quies Ipsius gloria, xi 6, 8-10;
describitur hic status pacis et innocentiae in caelis et in Ecclesia postquam Dominus in mundum venit; et quia status pacis et innocentiae describitur, memorantur agnus, haedus, et vitulus, tum puer (o)parvus, lactens, et ablactatus, et per omnes illos {3} significatur bonum innocentiae, bonum innocentiae intimum per `agnum,' bonum innocentiae interius per `haedum,' et bonum innocentiae exterius per `vitulum'; similiter per `puerum,' `lactentem,' et `ablactatum'; `mons sanctitatis' est caelum et Ecclesia ubi bonum innocentiae, `gentes' sunt qui in illo bono sunt, `radix (x)Jischaji' est Dominus a Quo id bonum; {4} bonum amoris ab Ipso in Ipsum, quod etiam bonum caeleste vocatur, est bonum innocentiae; [3] quod `agnus' sit bonum innocentiae in genere, ac in specie bonum innocentiae intimum, constat ex eo quod primo loco {5} (x)nominetur, tum ex eo {6} quod Ipse Dominus dicatur Agnus, videbitur in {7} sequentibus; quod `haedus' sit bonum innocentiae interius, videatur n. 3519, 4871, quod `vitulus' seu juvencus sit bonum innocentiae exterius, n. 430, 9391, quod `puer' sit innocentia, n. 5236, similiter {8} `lactens,' `ablactatus,' seu infans {9}n. 430, 2280, 3183, 3494, 5608, mons sanctitatis' quod sit ubi bonum amoris in Dominum, n. 6435, 8758, quod `gentes' sint qui in illo bono, n. 1416, 6005; [4] quod bonum amoris in Dominum, quod bonum caeleste vocatur, sit bonum innocentiae, constat ex illis qui in caelo intimo sunt, qui quia in illo bono sunt, apparent {10} nudi et sicut infantes, ex causa quia nuditas est innocentia, pariter infantia, videantur citata n. 9277, et n. 3887, 9680. Dicitur quod commorabitur lupus cum agno, quia per `lupum' significantur qui contra innocentiam, ut quoque apud eundem, Lupus et agnus pascent simul, non malum facient, nec perdent in toto monte sanctitatis Meae, lxv 25:
et apud Lucam, Dixit Jesus ad discipulos quos emisit, Ecce mitto vos sicut agnos in medium luporum, x 3. [5] Quoniam Dominus cum in mundo quoad Humanum Suum fuit ipsa Innocentia, et quoniam inde omne innocentiae ab Ipso procedit ideo Dominus dicitur Agnus, et Agnus Dei, ut apud Esaiam, Mittite {11} Agnum Dominatoris terrae de petra versus desertum ad montem filiae zionis, xvi 1:
apud eundem, Exactionem sustinuit et afflictus est, non tamen aperuit os Suum; sicut agnus ad mactationem ducitur, liii 7:
apud Johannem, Vidit Johannes Baptista Jesum venientem, dixit, Ecce Agnus Dei qui tollit peccatum mundi, i 29, 36:
in Apocalypsi, Agnus qui in medio throni pascet eos, ac deducet eos ad vive fontes aquarum, vii 17:
et alibi, Hi sunt qui cum mulieribus non polluti sunt, virgines enim sunt; hi sunt qui sequuntur Agnum quo vadit; hi empti sunt de hominibus, primitiae Deo et Agno, xiv 4;
praeter {12} pluries alibi in Apocalypsi, ut v 6, 8, 12, 13, vi 1, 16, vii 9, 10, 14, xii 11, xiii 8, xiv 1, xv 3, xvii 14, xix 7, 9, xxi 9, 14, (x)22, 23, 27, xxii 1, 3. [6] Quia agni sunt qui in innocentia, ideo Dominus dixit ad Petrum, primum, Pasce agnos Meos, et postea, Pasce oves Meas, et adhuc, Pasce oves Meas, Joh. xxi 15-17; `agni' {13} ibi sunt qui in bono amoris in Dominum, nam hi in bono innocentiae prae reliquis sunt, `oves' autem {14} qui in bono charitatis erga proximum, et qui in bono fidei. [7] Simile per `agnos' significatur apud Esaiam, Ecce Dominus Jehovih in forti venit, et bracchium ipsius dominatur Ipsi; sicut pastor gregem Suum pascet, in bracchium Suum colliget agnos, in gremio Suo portabit, lactentes leniter ducet, xl 10, 11;
quod haec de Domino dicta sint {15}, patet; quia per agnos intelliguntur qui in amore in Ipsum, ita in bono innocentiae, ideo dicitur quod `illos colliget in bracchium Suum et portabit in gremio,' sunt enim conjuncti Domino per amorem, et amor est conjunctio spiritualis, et ideo quoque additur quod `lactentes leniter ducet,' `lactentes' enim et infantes sunt qui in bono innocentiae, n. 430, 2280, 3183, 3494. [8] Ex his nunc constare potest quid significant holocausta et sacrificia ex agnis, et cur illa quolibet die fierent, quolibet sabbato, quolibet novilunio, et quolibet festo, [et] in festo Paschatis singulis diebus; et cur ad {16} festum Paschatis agnus, qui dicebatur agnus Paschalis, comederetur; de quo ita apud Moschen, Mensis hic vobis caput mensium, primus hic vobis respectu mensium anni; sumetis pecudem masculum de agnis vel de haedis; ac sument de sanguine, et dabunt super postes, et super superliminare, et super domus in quibus comedent eam; non comedent de ea crudum aut coctum in aquis, sed assum igne, Exod. xii (x)1 seqq.;
per festum Paschatis significabatur {17} liberatio `eorum qui recipiunt Dominum amore et fide, a damnatione, n. 9286, 9287-9292, ita qui in bono innocentiae sunt, nam bonum innocentiae est intimum amoris et fidei, et est anima illorum; quapropter dicitur quod sanguinem ejus darent super postes, superliminare, et domus, nam ubi bonum innocentiae est, illuc {18} infernum (t)intrare non potest; quod comederent assum igne, erat (o)causa quia per id significabatur bonum amoris caelestis, quod est bonum amoris in Dominum a Domino. [9] Quia agnus innocentiam significabat, ideo cum impleti fuerunt dies post partum, offerebatur agnus filius anni in holocaustum, ac filius columbae aut turtur in sacrificium, Lev. xii 6; per filium columbae et (o)per turturem similiter significabatur {19} innocentia, ac per agnum per partum in sensu spirituali significatur partus Ecclesiae, (o)qui est boni amoris, non enim {20} alius partus in caelo intelligitur; et per holocaustum et sacrificium (d)ex illis significatur purificatio a malis per bonum innocentiae; nam hoc bonum est in quod Divinum influit ac (o)per quod purificat. [10] Quod qui peccaverit per errorem, offerret agnum aut capellam caprarum, aut duos turtures, aut duos filios columbarum, in reatum, Lev. v 1-13, erat causa quia `peccatum per errorem' est peccatum ex ignorantia, et si in ignorantia est innocentia, fit purificatio. De Naziraeo etiam dicitur quod cum implevit naziraeatum suum, offerret agnum filium anni in holocaustum, et agnam filiam anni in sacrificium peccati, et arietem unum in sacrificium eucharisticum tum calathum azymorum placentas mixtas oleo, et lagana azymorum uncta oleo, Num. vi 13-15; per illa omnia, nempe per agnum, agnam, arietem, panes azymos, placentas, lagana, et oleum, significantur caelestia, hoc est, quae amoris sunt in Dominum a Domino; quod illa a Naziraeo post impletionem dierum naziraeatus sacrificarentur, erat causa quia Naziraeus repraesentabat caelestem hominem, seu {21} Dominum quoad Divinum Caeleste, n. 3301; (o)Divinum Caeleste est Divinum Domini in caelo intimo, et hoc Divinum est innocentia. [11] Ex his constare potest quod per `agnum' significetur bonum innocentiae, nam per omnes bestias quae sacrificabantur, aliquid Ecclesiae significatum est; quod apprime constare potest ex eo quod Ipse Dominus dicatur Agnus, ut constat ex locis supra citatis; et quoque quod illi dicantur {22} `agni' qui Dominum amant, ut apud Esaiam xl 10, 11; et apud Johannem xxi 15; et quod etiam homines probi dicantur `oves,' Matth. xv 21-29, xxv 31-41, (x)xxvi 31; Joh. x 7-16, 26-31, xxi 16, 17, et alibi; ac homines mali `hirci,' Matth. xxv (x)32; Sach. x 3; Dan. viii 5-11, 25; quod omnes bestiae utiles (c)ac mites significent affectiones et inclinationes bonas, at inutiles et immites affectiones et inclinationes malas, videantur citata n. 9280. Bonum innocentiae significatur non modo per `agnum' sed etiam per `arietem' et per `juvencum,' sed cum differentia quod per `agnum' significetur bonum innocentiae intimum, per `arietem' bonum innocentiae interius seu medium, (c)ac per `juvencum' bonum innocentiae externum; [12] est enim apud hominem externum, internum, et intimum in unoquovis erit bonum innocentiae, ut homo regeneratus sit, nam bonum innocentiae est ipsa essentia omnis boni; quia hi tres gradus innocentiae significantur per juvencum, arietem, et agnum, ideo illi tres offerebantur in sacrificium et in holocaustum quando repraesentabatur purificatio per id bonum, quod factum in singulis noviluniis, in festis, die primitiarum, cum inaugurabatur altare, ut patet in Num. vii 15, 21, 27, (x)33 seq., xxviii 1-fin., et xxix 1-fin.; quod `juvencus' sit bonum innocentiae externum, videatur n. 9391, 9990, quod `aries' sit bonum innocentiae internum, n. 10,042. Quid innocentia, et qualis (o)illa apud infantes, qualis apud simplices qui in ignorantia, et qualis apud sapientes, videantur citata n. 10,021 fin. [13] Quod dicatur quod agnus qui offerretur in holocaustum, esset filius anni, significabat quod tunc esset agnus, cum enim excedebat annum, erat ovis; et quia agnus erat sicut infans ovis, per illum significabatur tale bonum quod infantiae est, quod est bonum innocentiae; inde quoque erat quod agni (x)offerrentur in holocaustum in primo mense anni, quando Pascha, Exod. xii 2 seq.; Num. xxviii 16, 19; (d)in die primitiarum, Num. xxviii 26, 27; (d)in die quo motitabant manipulum, Lev. xxiii 11, 12, nam per primum mensem anni, perque diem primitiarum, et per diem motitationis manipuli, etiam status infantiae, ita status innocentiae, significabatur. @1 ejus$ @2 After habeant$ @3 omnia illa$ @4 i nam$ @5 i hic$ @6 et$ @7 ut constabit a$ @8 quod$ @9 i sit innocentia$ @10 i et$ @11 Mitte IT$ @12 etiam$ @13 enim$ @14 i sun$ @15 dicantur$ @16 ante$ @17 significatur$ @18 ibi$ @19 significatur$ @20 quia non$ @21 ita$ @22 illi dicuntur$