Arcana Coelestia (Potts) n. 10129

Previous Number Next Number See English 

10129. `Et erit altare sanctum sanctorum': quod significet regnum caeleste, ubi Dominus in bono amoris est praesens, constat ex significatione `altaris' quod sit repraesentativum Domini quoad Divinum Bonum, de qua n. 9388, 9389, 9714, 9964, hic quoad Divinum Bonum in caelo et in Ecclesia, n. 10,123, et ex significatione `sancti sanctorum' quod sit bonum caeleste, seu bonum amoris a Domino; quod sit regnum caeleste, quod hic per `altare,' et (o)bonum ibi quod per `sanctum sanctorum' significetur, est quia in illo regno recipitur bonum amoris a Domino in Dominum, quod est bonum caeleste {1}; sunt enim duo regna in quae caeli distincti sunt, regnum caeleste et regnum spirituale; in regno caelesti recipitur bonum amoris a Domino in Dominum et in regno spirituali recipitur bonum charitatis erga proximum a Domino, videantur citata n. 9277, et n. 9680, 10,068; [2] per `altare' repraesentatur regnum caeleste, seu quod idem, repraesentatur Dominus ubi in bono amoris est praesens, et per `tentorium conventus extra velum' repraesentatur regnum spirituale, seu quod idem, repraesentatur Dominus ubi in bono charitatis (o)erga proximum est praesens; bonum regni spiritualis seu bonum spirituale vocatur sanctum, at bonum regni caelestis seu bonum caeleste vocatur sanctum sanctorum; quod bonum caeleste, quod est bonum amoris a Domino in Dominum, dicatur sanctum sanctorum, est quia Dominus per id bonum immediate influit in caelos, at per (x)bonum spirituale, quod est bonum charitatis erga proximum, mediate per illud, videatur n. 9473, 9683, 9873, 9992, 10,005. Dicitur influere, quia Dominus est supra caelos {2} et inde influit, n. 10,106, (o)est tamen usque ut praesens in caelis. [3] Quod bonum caeleste, quod est bonum amoris a Domino in Dominum, intelligatur per `sanctum sanctorum,' constat ex locis in Verbo ubi `sanctum sanctorum' dicitur, ut apud Moschen, Distinguet (t)vobis velum inter sanctum et inter sanctum sanctorum; et dabis propitiatorium super arcam testimonii in sancto sanctorum, Exod. xxvi 33, 34;

inde patet quod sanctum dicatur id tentorii quod extra velum erat, ac sanctum sanctorum quod intra velum; quod tentorium seu habitaculum extra velum repraesentaverit regnum spirituale Domini, seu medium caelum, ac quod tentorium seu habitaculum intra velum repraesentaverit regnum caeleste Domini, seu intimum caelum, videatur n. 9457, 9481, 9485, 10,001, 10,025; vocatur etiam id tentorii quod intra velum sanctuarium sanctitatis, Lev. xvi 33. Quia per arcam, in qua testimonium, et super qua propitiatorium {3}, repraesentabatur intimum caelum, ubi bonum caeleste regnat, ideo adytum templi, ubi arca foederis, etiam dicitur sanctum sanctorum, 1 Reg. vi 16,viii 6 {4}. [4] Panis et minhah, quia significabant bonum amoris a Domino in Dominum {5}, (o)quod est bonum caeleste, etiam dicuntur `sanctum sanctorum,' apud Moschen, Panis facierum seu propositionis ab Aharone et filiis ejus comedetur in loco sancto, quia sanctum sanctorum ille de ignitis Jehovae, Lev. xxiv 9;

quod `panis facierum' seu propositionis significet bonum caeleste {6}, videatur n. 9545 apud eundem, Residuum de minhah erit Aharoni et filiis ejus, sanctum sanctorum de ignitis Jehovae, Lev. ii 3, 10;

quod `minhah,' quae erat panis azymus, placentae {7}, et lagana azyma mixta oleo, sint bonum caeleste seu bonum amoris, videatur n. 4581, 9992, 10,079, (m) et quod `ignitum Jehovae' sit Divinus Amor, n. 10,055: [5] (n) apud eundem, Omnis minhah, sacrificium peccati et sacrificium reatus, quod {8} Aharoni et filiis ejus, sanctum sanctorum Jehovae, Num. xviii (x)9, 10;

(m)quod etiam illa dicta fuerint `sanctum sanctorum,' erat causa quia sacrificia illa significabant purificationem a malis, et omnis purificatio a malis fit in statu boni innocentiae, quod (o)bonum etiam est bonum caeleste; quapropter in sacrificiis peccati et reatus {9} offerebantur agnae vel agni, aut arietes, aut juvenci, (o)aut turtures, ut constat ex Lev. iv et v, et per illa animalia id bonum significatur; quod per agnos, videatur n. 3994, 3519, 7840, (o)quod per arietes, n. 10,042, quod per juvencos, n. 9391, (o)quod per turtures, patet a locis in Verbo ubi nominantur, quod purificatio a malis ac regeneratio fiat in statu innocentiae, n. 10,021; ideo dicuntur illa sacrificia sanctum sanctorum etiam (n) Lev. vi 18 [A.V. 25], vii 6, x 17, xiv 13: apud eundem, Minhah comedetur juxta altare, quia sanctum sanctorum illa, Lev. X 12. [6] Quod altare holocausti repraesentaret Dominum quoad bonum amoris {10}, ac receptivum ab angelis et hominibus, supra ostensum est; ideo de eo dicitur ita apud Moschen, Unges altare holocausti, et omnia vasa ejus, labrum ejus, et basin ejus, et sanctificabis ea, ut sint sanctum sanctorum; omnis qui tetigerit ea sanctificabit se, Exod. xxx [28,] 29. [7] Suffimentum, de quo dabatur ante testimonium in tentorio conventus, etiam dicitur sanctum sanctorum, Exod. xxx 36, quia significabat bonum caeleste in ultimis, et quoque {11} quae procedunt ex illo bono {12}, n. 9475 apud Ezechielem, Haec lex domus, super capite montis omnis terminus ejus circumcirca, sanctum sanctorum, xliii 12;

quod `domus (o)cum termino circum illam' dicatur sanctum sanctorum, est quia per `domum Dei' significantur regnum caeleste, ac in supremo sensu Dominus quoad bonum amoris, n. 3720; inde etiam dicitur `super capite montis,' nam per `caput montis' simile significatur, n. 6435, 9422, 9434: [8] apud Danielem, Septimanae septuaginta decisae sunt super populum et super urbem sanctam, (x)ad obsignandum visionem et prophetam, et ad ungendum sanctum sanctorum, ix 24;

ibi de Adventu Domini, qui solus Unctus Jehovae est, ac solus Sanctus, et quoque quoad Humanum Suum est Divinum Bonum Divini Amoris, ita sanctum sanctorum; quod Dominus quoad Divinum Humanum (o)solus sit Unctus Jehovae, videatur n. 9954, et quod solus Sanctus, n. 9229, et quod sit Divinum Bonum Divini Amoris, citata n. 9199 fin.; [9] quod bonum caeleste sit sanctum sanctorum, at bonum spirituale sanctum, est quia bonum caeleste est bonum intimum, ideo quoque id bonum est bonum intimi caeli, at {13} bonum spirituale est bonum inde procedens, et ideo est bonum medii caeli, et hoc bonum tantum est bonum, et inde tantum est sanctum, quantum in se habet bonum caeleste, influit enim hoc in illud, et concipit illud, et gignit illud sicut pater filium; per bonum caeleste intelligitur bonum amoris (o)a Domino in Dominum, et per bonum spirituale intelligitur bonum charitatis erga proximum (o)a Domino; [10] ipsum bonum amoris in Dominum (o)a Domino; est sanctum sanctorum, quia Dominus per id Se immediate conjungit,at bonum charitatis erga proximum est sanctum, quia Dominus per id Se mediate conjungit, et tantum conjungit, quantum in se habet bonum amoris a Domino {14}. Est bonum amoris in Dominum a Domino in omni bono charitatis quod genuinum est, et quoque in (o)omni bono fidei quod genuinum, nam influit a Domino; nemo enim potest amare proximum, (o)et ex amore ei facere bonum ex se sed ex Domino, et nemo potest credere in Deum ex se sed {15} ex Domino; idcirco cum agnoscitur Dominus et amatur proximus, tunc Dominus est in amore erga proximum, utcumque homo id nescit; hoc quoque intelligitur per Domini verba apud Matthaeum, (x)Respondebunt {16} justi, Domine, quando Te vidimus esurientem, et nutrivimus Te, aut sitientem et potavimus Te? quando vidimus Te aegrotum et in custodia et venimus ad Te? sed Rex dicet illis, Amen dico vobis, In quantum fecistis uni ex his fratribus Meis minimis Mihi fecistis, xxv 37-40 {17};

inde patet quod Dominus sit in bono charitatis, ac sit bonum illud, etiam nescientibus illis qui in eo bono sunt; per `fratres' in sensu proximo intelliguntur qui in bono charitatis sunt, et in sensu abstracto a persona `fratres Domini' sunt ipsa bona charitatis, videantur {18} n. 5063-5071. @1 coeleste quod est bonum amoris a Domino in Dominum$ @2 i , est enim Sol coeli,$ @3 i ibi$ @4 ubi (d)conjunctio Domini per bonum amoris; bonum coeleste quod est bonum amoris conjungit, at bonum spirituale quod est bonum charitatis erga proximum et verum fidei, tantum conjungunt, quantum ex bono coelesti seu ex bono amoris habent. In Libro I Regum, Salomo aedificavit adytum, ubi arca foederis, ut esset Sanctum Sanctorum, vi 16, viii 6; adytum in Templo, ubi arca foederis, repraesentabat idem cum intimo Tentorii, inde etiam id vocatur Sanctum sanctorum$ @5 Domino$ @6 significaret Dominum quoad bonum coeleste, seu quod idem, significet bonum amoris a Domino in Dominum$ @7 i azymae$ @8 i inde$ @9 sacrificia illa$ @10 coeleste bonum$ @11 talia$ @12 bono amoris$ @13 ac$ @14 in Ipsum$ @15 nisi$ @16 o A, but in m S wrote justi respondebunt, dicentes etiam$ @17 40$ @18 et sit bonum charitatis, etiam illis nescientibus quod ita sit qui in illo bono sunt, per fratres in sensu proximo intelliguntur qui in bono charitatis sunt, seu in sensu abstracto a personis, qualis est sensus Verbi in coelis, per fratres intelliguntur bona charitatis, quae Domini quia ab Ipso, ita quae Dominus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church