Arcana Coelestia (Potts) n. 10127

Previous Number Next Number See English 

10127. `Septem diebus propitiabis super altari': quod significet plenum quoad influxum in caelum et in Ecclesiam, constat ex significatione `septem dierum' quod sint plenum, de qua sequitur, ex significatione `propitiare' quod sit purificatio a malis et inde falsis, de qua etiam sequitur, et ex significatione `altaris' quod sit repraesentativum Divini Humani Domini quoad Divinum Bonum, de qua n. 9388, 9389, 9714, (x)9964, hic in caelo et (o)in Ecclesia, n. 10,123. Quod sacrificium ex juvenco ad propitiandum et sanctificandum altare fieret septem dies, erat {7} quia `septem dies' significabant {8} integram periodum a principio ad finem, majorem vel minorem, aeque ac septimana; inde etiam `septem dies' significant plenum; numerus `etiam ternarius' significat integram periodum a principio ad finem, et inde quoque plenum, sed cum ea differentia quod septem dicantur ubi agitur de re sancta, tria autem cum de re quacumque; [2] sciendum est quod omnes numeri in Verbo significent res, quod perquam notum est in altera vita, ubi {9} quandoque chartae e caelo ad spiritus qui infra sunt demittuntur plenae numeris, (c)et illi ex spiritibus qui a Domino recipiunt influxum, sciunt inde res (o)quae significantur in continua serie, sicut scriptum foret litteris; tales chartas etiam aliquoties mihi videre datum est; et dictum quoque quod quidam ex antiquissimis, qui quoad interiora sua cum angelis in consortio fuerunt, res Ecclesiae suae, et arcana caelestia involverint numeris, et (x)recondiderint sicut memoriale sibi; inde {10} constare potest quod omnes numeri in Verbo significativi rerum sint, nam in Verbo non est vocula quae non significat, scriptum enim est non solum pro hominibus sed etiam simul pro angelis in caelo; inde est Verbum Divinum transiens per omnes caelos. [3] Quod omnes numeri in Verbo significent res, videatur n. 575, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, 4670, 5265, 6175, 9659, quod septem in Verbo involvant sancta, n. 395, 433, 716, 881, 5265, 5268, et quod {11} significent integram periodum a principio ad finem, ita statum plenum, n. 6508, 9228, similiter septimana, n. 2044, 3845, quod etiam numerus ternarius, n. 2788, 4495, 4901, 5123, 5159, 7715, 9198, 9488, 9489, 9825. [4] Quod propitiare attinet, significat id purificationem a malis et inde falsis, seu quod idem, remotionem eorum; et quia propitiare et expiare id significat, ideo quoque involvit implantationem boni et veri, (c)et conjunctionem utriusque (o)a Domino; quod haec involvat, est causa quia quantum homo purificatur a malis et falsis, tantum implantantur {12} bonum et verum, (c)et conjunguntur a Domino; quare posito uno ponitur alterum; Dominus enim apud unumquemvis hominem cum bono amoris {13} est praesens, amat enim omnes, et ex amore vult conjungere (x)illos Sibi, quo fit per bonum amoris et verum fidei; sed obstant mala et (o)inde falsa quae homo per vitam mali sibi appropriat, ac inhibent influxum; inde patet quid propitiatio et expiatio; videatur (o)etiam n. 9506. @1 i enim$ @2 audiuntur et quae videntur$ @3 coeli ultimis altered to coelis$ @4 i haec$ @5 talia$ @6 i etiam$ @7 est$ @8 significant$ @9 d ibi i unde$ @10 i quoque$ @11 i septem$ @12 implantatur altered to implantantur A, implantatur IT$ @13 amore$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church