Arcana Coelestia (Potts) n. 10122

Previous Number Next Number See English 

10122. `Et juvencum peccati facies in diem super propitiationibus': quod significet remotionem continuam malorum et inde falsorum in naturali homine per bonum innocentiae a Domino, constat ex significatione `juvenci' quod sit bonum innocentiae in naturali homine, de qua n. 9391, 9990; ex significatione `peccati' quod sit purificatio a malis et inde falsis, nam per `peccatum' intelligitur sacrificium peccati, n 10,039, et per sacrificium peccati significatur purificatio a malis et falsis n. (x)9938, 9990, 10,022, 10,053; quod dicatur remotio malorum et inde falsorum, est causa quia mala et falsa apud hominem non ejiciuntur sed solum removentur, videantur citata n. 10,057; ex significatione `in diem' seu quovis die, quod sit continue; et ex significatione `propitiationum' quod sint {1} receptio boni amoris et veri fidei a Domino {2} post remotionem malorum et inde falsorum, de qua n. 9506. Dicitur remotio malorum et inde falsorum, quoniam (o)omnia falsa sunt ex malo quapropter quantum removetur malum tantum {3} removentur falsa cum his ita se habet: omnia in caelo se referunt ad bonum et inde verum, at {4} omnia in inferno se (o)referunt ad malum et (o)inde falsum (o)inde similiter in homine; omnia quae e caelo sunt apud illum, (o)se referunt ad bonum et verum, at {4} omnia quae ex inferno sunt apud illum se referunt ad malum et falsum; seu quod idem, omnia quae sunt Domino apud hominem, se referunt ad bonum et verum, at omnia quae sunt ab ipso homine, se referunt ad malum et falsum; quia illa sunt ad quae omnia in universo se referunt, et homo est receptaculum illorum, ideo {5} duo sunt apud hominem quae recipiunt illa, unum vocatur voluntas et alterum intellectus; {6} voluntas est receptaculum boni vel mali, (c)et intellectus est receptaculum veri vel falsi; voluntas quae a Domino, quae etiam nova voluntas vocatur, est receptaculum boni, at intellectus qui a Domino, qui etiam vocatur novus intellectus, est receptaculum veri; at voluntas quae a proprio hominis, et quoque vocatur vetus voluntas, est receptaculum mali, (c)et intellectus qui a proprio hominis, et (o)quoque vocatur vetus intellectus, est receptaculum falsi; in hunc intellectum et in hanc voluntatem nascitur homo a parentibus, at in illum intellectum et in illam voluntatem nascitur homo a Domino, quod fit cum regeneratur; nam cum (t)homo regeneratur, concipitur ille et nascitur e novo; [3] homo ita creatus est ut voluntas et intellectus unum faciant, ita ut duo illa simul constituant unum hominem;' datus enim est homini {7} intellectus ut intelligere possit verum, sed ob finem ut implantetur voluntati et fiat bonum, et quantum fit voluntatis tantum est in homine, nam voluntas est intimum hominis, et est esse (o)vitae ejus, intellectus autem exterius est, et existit inde; nam homo quod vult, hoc amat, et quod amat, hoc sentit jucundum, et ideo id vocat bonum; intellectus ei favet et confirmat per rationes, et (x)has vocat vera; inde est quod voluntas et intellectus unum faciant (x)re ipsa; sed quod appareat aliter, sicut fit, cum homo intelligit verum et tamen vult malum; ille usque, quando sibi relictus est, et ex se cogitat, prorsus intelligit sicut vult, hoc est, sicut amat {8}; [4] quod homo qui vult malum, usque loqui possit verum, ut et facere bonum, est ex hypocrisi, cui inservit verum et bonum pro mediis; talis homo, si media illa ei auferuntur, ac relinquitur in {9} libero, ruit in mala secundum lubitum voluntatis, (c)et patrocinatur illis per facultatem suam intellectualem; hoc apprime patet a similibus in altera vita; ibi venit {10} unusquisque in {11} statum similem suae voluntatis, et tunc illi quibus non nova voluntas a Domino, ruant in mala omnis generis ac cogitant talia quae favent malis, utcumque in mundo prorsus aliter locuti fuerint ac aliter fecerint; lex enim ordinis Divini est ut voluntas et intellectus unam mentem faciant, ita unum hominem, proinde ut totus homo sit vel in caelo vel in inferno, et non pendeat inter utrumque, hoc est, ut oculo spectet ad illa quae caeli sunt, et corde ad illa quae inferni; per cor intelligitur voluntas et per oculum intellectus. @1 sit$ @2 After falsorum$ @3 removentur mala, tantum etiam$ @4 et$ @5 ita$ @6 i et$ @7 nam homini datus est$ @8 ex illa ideo est ejus intellectus, nam quod homo vult, hoc amat, et quod amat hoc sentit jucundum et hoc vocat bonum, intellectus etiam favet, et omne quod favet vocat verum, talis est homo quoad interiora sua; nam homo qui intelligit verum et usque vult malum, ille quando sibi relictus est, et ex se cogitat tunc prorsus intelligit plane sicut amat, hoc est, sicut vult$ @9 i suo$ @10 redigitur$ @11 ad$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church