10111. `Ad sanctificandum illos': quod significet ut sint in veris a bono ex Domino, constat ex significatione `sanctificari' quod sit repraesentare Dominum et sancta quae ab Ipso, de qua n. 9956, 9988, ita in sensu spirituali est duci a Domino, quoniam solus Dominus est sanctus, et omne sanctum procedit ab Ipso, n. 8806, 9229, 9479, 9688, 9818, 9820; inde patet quod recipere vera per bonum a Domino, ita fidem per amorem ab Ipso in Ipsum, sit sanctificari; non quod homo in se spectatus ideo sit sanctus, sed Dominus apud illum, fides enim et amor sunt Dominus apud hominem, quia ex Illo sunt continue.