Arcana Coelestia (Potts) n. 10107

Previous Number Next Number See English 

10107. `Et panem qui in corbe': quod significet appropriationem boni caelestis a Domino, constat ex significatione `comedere,' hic panem, quod sit appropriatio, ut mox supra n. 10106, ex significatione `panis' quod sit bonum amoris et charitatis, de qua n. 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4217, 4735, 4976, 5915, 6118, 9323, 9545, et ex significatione `corbis' quod sit sensuale externum, de qua n. 9996; inde patet quod per `comedere panem qui in corbe' significetur appropriatio boni a Domino in externis. Panes qui in corbe, erant panes azymi, placentae azymae, et lagana azyma,et per illa significantur bona tam interna quam externa purificata, n. 9992-9994; cum itaque dicitur `panis in corbe,' significantur omnia illa in sensuali externo, et sensuale externum est ultimum vitae hominis, (x)continens omnia interiora in se simul; quod sensuale externum sit ultimum vitae hominis, videatur n. 5077, 5081, 5094, 5125, 5128, 5767,6183, 6311, 6313, 6318, 6564, 7645, 9212,9216, 9730, 9996, et quod contineat omnia interiora, quia ultimum, n. 6451, 6465, 9216, 9828, 9836, 10,044.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church