Arcana Coelestia (Potts) n. 10089

Previous Number Next Number See English 

10089. `Et agitabis illud agitationem coram Jehovah': quod significet vivificationem, constat ex significatione `agitare agitationem coram Jehovah' quod sit vivificatio per agnitionem Domini, et quod {1} Ipsi omnis potestas in caelis et in terris, de qua supra n. 10083. Quod primum Ecclesiae sit agnoscere Dominum, notum est, doctrina enim Ecclesiae docet quod absque Domino nulla salus; quod Ipsi omnis potestas, docet Verbum multis in locis, ac Ipse Dominus in his sequentibus, Omnia tradita Mihi sunt a Patre, Matth. xi 27; Luc. X 22:

Pater omnia dedit in manum Filii, Joh. iii 34, 35:

Pater dedit Filio potestatem omnis carnis, Joh. (x)xvii 2:

Sine Me non potestis facere quicquam, Joh. xv 5: Data est Mihi omnis potestas in caelo et in terra, Matth. xxviii (x)18:

Jesus dixit Petro, Tu es petra, dabo tibi claves regni caelorum, (x)et quicquid ligaveris in terra, erit ligatum in caelis, et quicquid solveris in terra, erit solutum in caelis, Matth. xvi 18, 19;

quod per Petrum ibi intelligatur fides a Domino, ita Dominus quoad fidem, Cui illa potestas, videatur Praefatio ad Gen. xxii, n. 4738, 6344 fin., et quod `petra,' ut ibi vocatur, sit Dominus quoad fidem, n. 8581. @1 i sit quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church