10081. `Quae coram Jehovah': quod significet ex Divino Bono Domini, constat ex eo quod Jehovah in Verbo sit Dominus, Qui Jehovah dicitur ex Divino Bono ac Deus ex Divino Vero. Quod omnia illa quae hic de secundo ariete dicuntur {1}, et vocantur impletiones manus, significent Divinum Domini {2} in caelis procedens {3} ex Divino Bono Divini Amoris Ipsius {4}, patet ex illis quae supra ostensa sunt. Quod Jehovah in Verbo sit Dominus, videantur citata n. 9373, et quod Dominus Jehovah dicatur ubi agitur de Divino Bono, ac Deus ubi {5} de Divino Vero, n 2769, 2807, 2822, 4402, 6303, 9167. @1 describuntur A, dicantur I$ @2 Divina$ @3 procedentia$ @4 Domini$ @5 cum$