Arcana Coelestia (Potts) n. 10079

Previous Number Next Number See English 

10079. `Et laganum unum': quod significet bonum caeleste ultimum, constat ex significatione `lagani' quod sit bonum caeleste in externo homine, de qua n. 9994, ita ultimum. In caelis sunt duo distincta regna, unum vocatur regnum caeleste, alterum regnum spirituale; utrumque regnum est tripartitum, est intimum ejus, (o)est medium ejus, et (o)est ultimum ejus; bonum intimum regni caelestis significatur per `panem,' bonum medium per `placentas,' et bonum ultimum per `lagana,' videatur supra n. 9993. Dicitur quod acciperent tractam `panis unam, et placentam unam, et laganum unum,' et quod illa postquam agitata sunt, adolerentur super holocausto, et quod Aharon et filii ejus residuum panis in corbe comederent ad ostium tentorii conventus; per haec significabatur communicativum boni amoris a Domino, et receptivum ejus in caelis superioribus seu in regno caelesti, communicativum per panes illos qui postquam agitati adolebantur super holocausto, et receptivum ejus {1} per panes qui comedebantur; dicitur `tracta panis una {2}, placenta una, et laganum unum,' quia {3} bonum Divinum in se est unum. [2] Nunc etiam dicetur cur statutum erat quod non solum adeps arietis et armus ejus dexter adoleretur super altari, sed etiam panes, qui minhae vocabantur; cum tamen per `adipem' et per `armum {4}' significatur aeque bonum {5} ac per `panes' seu `minhas'; nisi sciatur causa cur ita factum, videri posset sicut superfluum; sed causa fuit quod sacrificia et holocausta non mandata fuerint sed permissa, et quod ideo in illis non beneplacitum fuerit in caelis; ideo minhae, quae erant panes, etiam adhibebantur, ut et libamina ex vino, in quibus beneplacitum, nam `panis' significat omne bonum caeleste {6}, et `vinum' omne verum ejus {7}; inde etiam est quod sacrificia et holocausta dicta fuerint panis, et quoque minhae seu munera, nam in lingua originali minhae sunt munera; [3] sed videantur quae de his prius ostensa (x)sunt, nempe quod sacrificia et holocausta ab Ebero primum instituta fuerint, et quod inde emanaverint ad posteros Jacobi, n. 1128, 1343, 2818, 4874, 5702, quod sacrificia et holocausta non mandata fuerint sed permissa, n. 2180, quod sacrificia et holocausta dicta fuerint panis, n. 2165, quod `panis' sit bonum caeleste, (c)ac `vinum' verum ejus {8}, n. 276, 680, 2165, 2177, 3735, 4217, 4735, 4976, 5915, 6118, 6377, 8410, 9323, 9545, similiter minhah et libamen, n. 4581; inde patet quod {9} etiam propter illam causam holocausta et sacrificia a Domino abrogata fuerint, ac panis et vinum retenta. (o)At sciendum est quod (m)caro sacrificii et holocausti in specie significaverit {10} bonum spirituale, ast panis minhae bonum caeleste, et quod ideo {11} non modo caro sed etiam panis (x)offerrentur.(n) @1 i ejus a Domino$ @2 quia per panes qui adolebantur super holocausto, significatur communicativum boni amoris a Domino, ideo mandatum est, ut tracta panis esset una$ @3 nam$ @4 i dextrum$ @5 etiam bonum aeque$ @6 omnem cibum coelestem$ @7 omnem cibum spiritualem altered to omne potus altered again to omne verum ejus$ @8 illius boni$ @9 cur$ @10 significaverit altered to significabat$ @11 i etiam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church