Arcana Coelestia (Potts) n. 1007

Previous Number Next Number See English 

1007. 'E manu hominis' quod sit ab omni ejus voluntario, et 'e manu viri fratris' quod sit ab omni ejus intellectuali, constat a significatione 'hominis,' nam essentiale et vita hominis est ejus voluntas, sed qualis voluntas talis homo; et a significatione 'viri fratris,' intellectuale apud hominem vocatur 'vir frater,' quod ostensum prius n. 367; sive intellectuale verum sit, sive intellectuale spurium, sive intellectuale falsum, usque vocatur 'vir frater,' intellectus {1} enim vocatur 'vir,' n. 158, 265, et 'frater' voluntatis, n. 367. Homo et vir frater hic dicitur, ac ita vocatur spurcum voluntarium et spurcum intellectuale, ex causa quia hic de profanatione agitur, cujus mentio et inde repraesentatio non toleratur in caelo sed ilico respuitur, ideo hic tam mites voces, tum quoque verborum hujus versus ambiguus quasi sensus, ut ne vel sciatur in caelo quod talia hic contineantur. @1 From next line frater voluntatis it seems that intellectus here is genitive.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church