Arcana Coelestia (Potts) n. 10068

Previous Number Next Number See English 

10068. `Et super filios ejus, et super vestes filiorum ejus': quod significet unitionem reciprocam Divini Boni et Divini Veri {1} ex {2} Divino Humano Domini in caelis inferioribus, constat ex eo quod cum per sparsionem sanguinis ex altari et olei (x)unctionis super Aharonem significetur unitio reciproca Divini Boni et Divini Veri ex {3} Divino Humano Domini in caelis superioribus, n. 10,067, per similia super filios Aharonis et eorum vestes significetur talis unitio in caelis inferioribus; (s)nam Divinum Domini in caelis inferioribus repraesentatur per filios Aharonis, cum Divinum Domini in caelis superioribus repraesentatur per ipsum Aharonem; causa quod ita sit, est quia caeli inferiores nascuntur a superioribus, sicut filii a patre, videatur n. (a)7004, 9468, 9473, 9680, 9683, 9780. Sciendum est quod per caelos superiores intelligatur regnum caeleste Domini, et per caelos inferiores regnum spirituale Ipsius; quod caeli in duo regna (x)distincti sint, pluries dictum et ostensum est. In utroque regno est Divinum Domini simile, sed quoad receptionem ab angelis ibi dissimile. (s) @1 cum Divino Vero altered to et Divini Veri cp n. 10,056$ @2 in$ @3 d in i ex$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church