Arcana Coelestia (Potts) n. 10062

Previous Number Next Number See English 

10062. `Et super pollicem manus eorum dextrae': quod significet intellectuale inde in caelo medio, constat ex significatione `pollicis manus' quod sit potentia boni per verum, seu verum in sua potentia {1} ex bono, et inde intellectuale, de qua sequitur; quod sit intellectuale in caelo medio, est quia per `sanguinem qui dabatur super pollicem manus' significatur Divinum Verum procedens ex Divino Bono Domini in caelis, de qua supra n. 10,060, hic itaque intellectuale inde; nam per `sanguinem super auriculam auris dextrae' significatur perceptivum in caelo intimo; inde per `sanguinem super pollicem manus dextrae' significatur intellectuale in caelo medio, et per `pollicem pedis dextri' (o)significatur intellectuale in caelo ultimo; nam illa quae sunt caeli intimi significantur per caput et per illa quae capitis sunt, hic itaque perceptivum ejus per `aurem dextram,' nam haec est capitis; et illa quae caeli medii sunt significantur per corpus et per illa quae corporis sunt, hic itaque intellectuale per `manum dextram'; et illa quae caeli ultimi sunt significantur per pedes, et per illa quae pedum {2}; quod talis correspondentia sit caelorum cum homine, videatur supra n. 10,030, (c)ac in locis citatis ibi; in caelo intimo etiam {3} est perceptivum veri ex bono, in caelo (d)autem medio non est perceptivum veri, sed est intellectuale ejus, pariter in caelo ultimo, videantur loca citata n. 9277, 9596, 9684. [2] Quod `pollex manus dextrae' significet verum ex bono in sua potentia, ac inde (x)intellectuale in caelo medio, apparet quidem sicut inferius et non tanti, ut (d)caelum significetur, nam autumari potest unde pollicis tanta et talis significatio; sed sciendum est quod ultimum seu extremum alicujus membri significet idem cum toto membro, et manus {4} totam potentiam corporis, ac corpori potentia est per bracchia et manus; quod ultimum seu extremum significet omne et totum, similiter ac primum et supremum, videatur supra n. 10,044. [3] Quod `manus' significent potentiam, et quod omnis potentia sit veri ex bono, videantur citata n. 10,019, et quod `manus dextra' significet potentiam veri ex bono, et `manus sinistra' verum {5} per quod bonum, n. 10,061; quod intellectuale sit quod intelligitur, est quia omne intellectuale formatum est ex veris, omne autem voluntarium ex bonis, nam omnia in mundo (c)et in caelo se referunt ad verum et ad bonum, ac intellectus hominis datus est pro veris, et voluntas pro bonis; ideo quia per `manus' significatur verum in sua potentia, etiam significatur intellectus. Quia pollex manus, similiter ac manus, {6} significabat potentiam quae est veri ex bono, ideo antiquo tempore apud gentes, et quoque apud populum Israeliticum in usu fuit amputare pollices manuum et pollices pedum ab hostibus suis, Jud. i 6, 7, per quod repraesentabatur ablatio omnis potentiae; in pollice etiam est primaria potentia manus, nam illo amputato, manus {7} non amplius valet ad bellum. Sicut pollex, etiam `digiti' significant potentiam, ut apud Davidem, Jehovah docet manus meas pugnas, et digitos meos bellum, Ps. cxliv 1:

apud eundem, Quando aspicio caelos, opus digitorum Tuorum, Ps. viii 4 [A.V. 3]:

apud Lucam, Jesus dixit, Si per digitum Dei ejicio daemonia, utique pervenit ad vos regnum Dei, xi 20. @1 After bono$ @2 , hic itaque per pedem dextrum$ @3 Before in caelo$ @4 i significat$ @5 potentiam veri$ @6 ex correspondentia$ @7 After valet$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church