Arcana Coelestia (Potts) n. 10056

Previous Number Next Number See English 

10056. Vers. 19-35. Et accipies arietem secundum, et imponet Aharon et filii ejus manus suas super caput arietis. Et mactabis arietem, et accipies ex sanguine ejus, et dabis super auriculam auris Aharonis, et super auriculam auris filiorum ejus dextrae, et super pollicem manus eorum dextrae, et super pollicem pedis eorum dextri, et asperges sanguinem super altare circumcirca. Et accipies ex sanguine qui super altari, et ex oleo unctionis, et sparges super Aharonem, et super vestes ejus, et super filios ejus, et super vestes filiorum ejus cum illo; et sanctus ille, et vestes ejus, et filii ejus, et vestes filiorum ejus cum illo. Et accipies de ariete adipem, et caudam, et adipem tegentem intestina, et reticulum jecoris, et duos renes, et adipem qui super illis, et armum dextrum, quia aries impletionum ille. Et tractam panis unam, et placentam panis olei unam, et laganum unum, e corbe azymorum, quae coram Jehovah. Et pones omnia super volis Aharonis, et super volis filiorum ejus, et agitabis illa agitationem coram Jehovah. Et accipies ea de manu eorum, et adolebis altare super holocausto, ad odorem quietis coram Jehovah, ignitum hoc Jehovae. Et accipies pectus de ariete impletionum, qui Aharoni, et agitabis illud agitationem coram Jehovah, et erit tibi in portionem. Et sanctificabis pectus agitationis, et armum sublationis, quod agitatum, et qui sublatus de ariete impletionum, de eo qui Aharoni et de eo qui filiis ejus. Et erit Aharoni et filiis ejus in statutum saeculi a cum filiis Israelis, quia sublatio haec, et sublatio erit a cum filiis Israelis de sacrificiis pacificis illorum, sublatio illorum Jehovae. Et vestes sanctitatis quae Aharoni erunt filiis ejus post illum, ad ungendum in illis, et ad implendum in illis manum eorum. Septem diebus induet illas sacerdos post eum de filiis ejus, qui intrabit in tentorium conventus ad ministrandum in sancto. Et arietem impletionum accipies, et coques carnem ejus in loco sancto. Et comedet Aharon et filii ejus carnem arietis, et panem qui in corbe, ad ostium tentorii conventus. Et comedent illa in quibus expiatum, ad implendum manum eorum, ad sanctificandum illos; et alienus non comedet, quia sanctum illa. Et si relictum fuerit de carne impletionum, et de pane usque ad mane, et combures relictum igne, non comedetur, quia sanctum hoc. Et facies Aharoni et filiis ejus ita, secundum omne quod praecepi tibi; septem diebus implebis manum eorum. {1} `Et accipies arietem secundum' significat statum sequentem, qui est Divini Veri procedentis ex Divino Bono Domini in caelis: `et imponet Aharon et filii ejus manus suas super caput arietis' significat communicationem potentiae cum toto: `et mactabis arietem' significat praeparationem: `et accipies de sanguine ejus' significat Divinum Verum procedens ex Divino Bono Domini in caelis: `et dabis super auriculam auris Aharonis, et super auriculam auris filiorum ejus dextrae significat omne perceptivum Divini Veri procedentis ex Divino Bono Domini in caelis: `et super pollicem manus eorum dextrae' significat intellectuale inde in caelo medio: `et super pollicem pedis eorum dextri' significat intellectuale in caelo ultimo: `et sparges sanguinem super altare circumcirca' significat unitionem Divini Veri cum Divino Bono: `et accipies ex sanguine qui super altari' significat Divinum Verum unitum Divino Bono in Domino: `et ex oleo unctionis' significat Divinum Bonum Divini Amoris quod in Domino: `et sparges super Aharonem, et super vestes ejus' significat unitionem reciprocam Divini Boni cum Divino Vero in Divino (x)Humano Domini in caelis superioribus: `et super filios ejus, et super vestes filiorum ejus' significat unitionem reciprocam Divini Boni cum Divino Vero {2} in Divino Humano Domini in caelis inferioribus: `et sanctus ille et vestes ejus, et filii ejus et vestes filiorum ejus' significat ita Divina omnia in caelis: `et accipies de ariete adipem' significat bonum in caelis: `et caudam' significat verum ibi omne: `adipem tegentem intestina' significat bonum in ultimis: `et reticulum jecoris' significat bonum interius naturalis hominis purificatum: `et duos renes, et adipem qui super illis' significat verum interius naturalis hominis purificatum et ejus bonum: `et armum dextrum' significat bonum intimum: `quia aries impletionum ille' significat repraesentativum potentiae Divinae {3} Domini in caelis per Divinum Verum ex Divino Bono Ipsius [,ac communicativum et receptum ejus ibi]: `et tractam panis unam' significat bonum caeleste intimum a Domino: `et placentam panis olei unam' significat bonum caeleste medium: `et laganum unum significat bonum caeleste ultimum: `e corbe azymorum' significat quae simul in sensuali: `quae coram Jehovah' significat ex Divino Bono Domini: `et pones omnia super volis Aharonis, et super volis filiorum ejus' significat agnitionem in caelis quod illa sint Domini et a Domino: `et agitabis illa agitationem coram Jehovah' significat inde vitam Divinam: `et accipies ea de manu eorum, et adolebis altare super holocausto' significat unitionem cum Divino Bono Divini Amoris: `odor quietis coram Jehovah' significat perceptivum pacis: `ignitum hoc Jehovae' significat ex Divino Amore: `et accipies pectus' significat Divinum Spirituale in caelis, et ejus appropriationem ibi: `de ariete impletionum, qui Aharoni' significat repraesentativum potentiae Divinae Domini in caelis per (x)Divinum Verum ex Divino Bono Ipsius: `et agitabis illud agitationem coram Jehovah' significat vivificationem: `et erit tibi in portionem' significat communicationem cum illis qui in veris Divinis: `et sanctificabis pectus agitationis' significat Divinum Spirituale in caelo et in Ecclesia agnitum: `et armum sublationis' significat Divinum Caeleste, quod solius Domini, in caelo et in Ecclesia perceptum: `quod agitatum, et qui sublatus' significat quod agnitum et quod (x)perceptum: `de ariete impletionum, de eo qui Aharoni, et de eo qui filiis ejus' significat repraesentativum Divini Potentiae Domini in caelis per Divinum Verum ex Divino Bono: `et erit Aharoni et filiis ejus in statutum saeculi a cum filiis Israelis' significat legem ordinis in Ecclesia repraesentativa quoad Divinum Bonum Domini et inde procedens Divinum Verum: `quia sublatio haec' significat repraesentativum Divini Boni ac inde procedentis Divini Veri: `et sublatio erit a cum filiis Israelis de sacrificiis pacificis illorum, sublatio illa Jehovae' significat receptionem in caelis et in Ecclesia, et agnitionem quod solius Domini: `et vestes sanctitatis quae Aharoni' significat Divinum Spirituale immediate procedens ex Divino Caelesti: `erunt filiis ejus post illum' significat in naturali successive: `ad ungendum in illis' significat ad repraesentandum Dominum quoad Divinum Bonum: `et ad implendum in illis manum eorum' significat repraesentativum Divini Veri procedentis a Divino Bono Domini in caelis: `septem diebus induet illas sacerdos post eum de filiis ejus' significat agnitionem et receptionem plenariam: `qui intrabit in tentorium conventus ad ministrandum in sancto' significat in omni cultu in caelo et in Ecclesia: `et arietem impletionum accipies' significat repraesentativum potentiae Divinae Domini in caelis per Divinum Verum ex Divino Bono, ac communicativum et (x)receptivum ejus ibi: `et coques carnem in loco sancto' significat praeparationem boni ad usum vitae per vera doctrinae in illustratione ex Domino: `et comedet Aharon et filii ejus carnem arietis' significat appropriationem boni spiritualis [apud illos qui in internis sunt] a Domino: `et panem qui in corbe' significat appropriationem boni caelestis a Domino: [`ad ostium tentorii conventus' significat ad intrandum in caelum:] `et comedent illa in quibus expiatum' significat appropriationem boni apud illos qui purificati a malis et inde falsis: `ad implendum manum eorum' significat ad recipiendum Divinum Verum: `ad sanctificandum illos' significat ut sint in veris a bono ex Domino: `et alienus non comedet' significat nullam appropriationem [boni] apud illos qui non agnoscunt Dominum: `quia Sancta illa' significat quia Divina: `et si relictum fuerit de carne impletionum et de pane usque ad mane' significat bona spiritualia et (x)caelestia quae non conjuncta sunt ad statum novum: `et combures relictum igne' significat dissipationem eorum: `non comedetur' (x)significat non appropriabitur: `quia sanctum' significat [Divinum] Cui non conjungetur, quia inde profanum: `et facies Aharoni et filiis ejus ita' significat hoc repraesentativum glorificationis Domini, ac influxus Ipsius in caelos et in Ecclesiam: `secundum omne quod praecepi tibi' significat secundum leges ordinis Divini: `septem diebus implebis manum eorum' significat repraesentativum plenariae potentiae Domini in caelis per influxum ex Divino Bono Divini Amoris Humani Ipsius. @1 See p. ix preliminary note 2. 19. Et accipies arietem secundum, significat statum tertium, qui est Divini Veri procedentis ex Divino Bono: et imponet Aharon et filii ejus manus suas super caput arietis, significat communicationem potentiae cum toto. 20. Et mactabis arietem, significat praeparationem: et accipies de sanguine ejus, significat Divinum Verum: et dabis super auriculam auris Aharonis, significat perceptivum inde in coelo intimo seu tertio: et super auriculam auris filiorum ejus dextrae, significat perceptivum etiam in reliquis: et super pollicem manus eorum dextrae, significat intellectuale inde in coelo medio seu secundo: et super pollicem pedis eorum dextri, significat intellectuale in coelo ultimo seu primo: et sparges sanguinem super altare circumcirca, significat Divinum Verum ex Divino Bono. 21. Et accipies ex sanguine qui super altari, significat Divinum Verum ex Divino Bono: et ex oleo unctionis, significat Divinum Bonum Divini amoris: et sparges super Aharonem, significat Divinum Humanum Domini quoad Divinum Bonum in coelis in coelo intimo: et super vestes ejus, significat Divina Vera ex Divino Bono ibi: et super filios ejus, significat Divina Bona inde in coelo spirituali: et super vestes filiorum ejus cum illo, significat Divina Vera ex illo Bono: et sanctus ille, et vestes ejus, (d)significat omnia Divina: et filii ejus, et vestes filiorum ejus, significat ita Divina omnia in coelis. 22. Et accipies de ariete adipem, significat Bonum in coelis: et caudam significat Verum ibi omne: adipem tegentem intestina, significat bonum in ultimis ibi: et retiticulum [reticulum intended] jecoris, significat bonum interius naturalis hominis: et duos renes, significat ejus vera: (quod reticulum decerperetur prope renes): et adipem qui super illis, significat bonum inde: et armum dextrum, significat bonum intimum: quia aries impletionum ille, significat communicationem a Divino Humano Domini in coelis. 23. Et tractam panis unam, significat bonum intimi coeli: et placentam panis olei unam, significat bonum medii coeli: et laganum unum, significat bonum ultimi coeli: e corbe azymorum, significat quae simul in sensuali: quae coram Jehovah, significat Divina. 24. Et pones omnia super volis Aharonis, et super volis filiorum ejus, significat appropriationem omnium illorum: et agitabis illa agitationem coram Jehova[h], significat vitam ex Divino. [Sach. ii 13 interpolated here.] 25. Et accipies ea de manu eorum, significat unitionem illorum: et adolebis altare super holocausto, significat cum Divino Bono Divini amoris: odor quietis coram Jehovah, significat perceptivum pacis ex unitione Divini Humani Domini cum Divino Bono quod in Ipso: ignitum hoc Jehovae, significat ex Divino amore. 26. Et accipies pectus, significat appropriationem boni Divini et inde veri cum illis qui in coelo: de ariete impletionum qui Aharoni, significat communicativum ex Divino Humano: et agitabis illud agitationem coram Jehovah, significat vivificationem et vitam inde: et erit tibi in portionem, significat inde appropriata: (quod esset Mosis) Lev. viii 29. 27. Et sanctificabis pectus agitationis, significat Divinum illud: et armum sublationis, significat Divinum Bonum adpropriatum illis qui in coelo intimo seu tertio: quod agitatum, significat communicativum: et qui sublatus, significat ex Divino: de ariete impletionum, significat per communicationem: de eo qui Aharoni et de eo qui filiis ejus, significat ex Divino Bono et Divino Vero Divini Humani Domini in coelis. 28. Et erit Aharoni et filiis ejus in statutum saeculi a tum filiis Israelis, significat in aeternum illis in coelis a Domino: quia sublatio haec, significat usque solius Domini: et sublatio erit a cum filiis Israelis, significat quae coeli et Ecclesiae: de sacrificiis pacificis illorum, significat quae ex libero seu voluntario: sublatio illa Jehovae, significat a solo Domino. 29. Et vestes sanctitatis quae Aharoni, erunt filiis ejus post illum, significat doctrinam inde: ad ungendum in illis, significat quoad bonum amoris: et ad implendum in illis manum eorum, significat quoad Divinum, Verum inde. 30. Septem diebus induet illas sacerdos post eum de filiis ejus, significat plenarium ex Divino Vero quod ex Divino Bono Domini: qui intrabit in Tentorium conventus ad ministrandum in sancto, significat pro illis qui in coelis et in Ecclesia. 31. Et arietem impletionum accipies, significat communicativum ex Divino Humano Domini: et coques carnem in loco sancto, significat conjunctionem Veri cum bono in doctrina. 32. Et comedet Aharon et filii ejus carnem arietis, significat appropriationem boni quoad internum hominem: et panem, qui in corbe, significat appropriationem boni in externo: ad ostium tentorii conventus, significat ad intrandum in coelum. 33. Et comedent illa in quibus expiatum significat appropriationem apud illos, qui non in malis et inde falsis: ad implendum manum eorum, significat ad recipiendum Divinum Verum: ad sanctificandum illos, significat ut sint in veris ex bono: et alienus non comedet, significat quod nulla appropriatio illis qui in malis et falsis: quia sancta illa, significat quia Divina. 34. Et si relictum fuerit de carne impletionum et de pane usque ad mane, significat statum ante elevationem in coelum: [Lev. vii 18, Lev. xix 6, 7, 29, 30 interpolated here.] et combures relictum igne, significat conjunctionem cum Bono a Divino: non comedetur, significat non appropriationem singillatim: quia sanctum hoc, significat quia Divinum. 35. Et facies Aharoni et filiis ejus ita, significat ita Domino ac illis qui in Coelo et in Ecclesia: secundum omne quod praecepi tibi, significat quod sint leges ordinis Divini: septem diebus implebis manum eorum, significat communicationem plenariam.$ @2 cp 71. 10,067$ @3 Divini IT$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church