Arcana Coelestia (Potts) n. 10035

Previous Number Next Number See English 

10035. `Et carnem juvenci': quod significet malum amorum priorum ibi, constat ex significatione `carnis' quod sit bonum amoris, et in opposito (x)sensu malum amoris, de qua sequitur, et ex significatione `juvenci' quod sit externum seu naturale, de qua prius; per `juvencum' enim et `vitulum' in bono sensu significatur externum seu naturale hominis quoad bonum innocentiae et charitatis, at in opposito sensu externum seu naturale hominis quoad malum quod contrarium bono innocentiae et charitatis (o)est, nam pleraque quae in Verbo etiam oppositum sensum habent. Quod `caro juvenci' hic significet malum amorum priorum in externo seu naturali homine, est quia per `carnem' significatur voluntarium hominis, ita ejus proprium, nam quod voluntatis est, id est proprium; et quia per `carnem' significatur voluntarium seu proprium, ideo quoque (o)per illam significatur bonum amoris, aut malum amoris; sunt enim binae facultates apud hominem, quae vocantur intellectus et voluntas; ad intellectum pertinent vera aut falsa, ad voluntatem autem bona aut mala, ita ad intellectum pertinent illa quae fidei sunt, et ad voluntatem illa quae amoris, nam {1} quae amoris sunt percipiuntur ut bona, et quae fidei sunt percipiuntur ut vera; etiam falsa sunt fidei et mala sunt amoris apud illos qui in falsis et in malis sunt; [2] inde constare potest quid intelligitur per proprium voluntarium, quod significatur per `carnem' in utroque sensu. Porro sciendum quod omne proprium voluntarium hominis sit malum, quia homo ex se non amat nisi se et mundum, (o)et si proximum est propter se; quapropter regenerandus est, et per regenerationem accipiet novam voluntatem; sed voluntas quam accipit per regenerationem, non est hominis sed {2} Domini apud hominem; cum haec voluntas seu hoc voluntarium intelligitur per carnem, tunc `caro' significat bonum amoris; (m) cum autem per carnem intelligitur voluntas propria hominis, tunc per carnem significatur malum amoris;(n) sed videantur quae de carne et de proprio prius ostensa sunt, nempe quod `caro' significet Proprium Domini, quod est Divinum Bonum, ac inde omne bonum amoris apud hominem regeneratum, n. 3813, 7850, 9127, et quod in opposito sensu significet proprium voluntarium hominis, quod est malum amoris, n. 999, 3813, 8409. Quod Proprium Domini sit Divinum Bonum, et inde {3} bonum amoris in Ipsum et erga proximum, quoniam Proprium Domini est quod vitam caeli dat homini cum regeneratur, n. 1023, 1044, 1937, 1947, 3812, 5660, (x)5786, 8480, et quod proprium hominis non sit nisi quam malum, n. 210, 215, 694, 874-876, 987, 1047, 3812, 4328, 5660, (x)5786, 8480, 8497. Quod per `carnem juvenci' hujus significetur malum amoris, constat ex illis quae in hoc versu sequuntur, quod nempe caro, pellis, et fimus comburerentur igne extra castra, quia peccatum. Quid autem repraesentabatur per quod caro sacrificii comederetur a sacerdote et a populo in loco sancto, videbitur infra n. 10,040. @1 d nam i inde$ @2 i est$ @3 i apud regeneratos$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church