Arcana Coelestia (Potts) n. 10021

Previous Number Next Number See English 

10021. `Et appropinquare facies juvencum': quod significet statum applicationis naturalis seu externi hominis qualis in sua infantia, constat ex significatione `appropinquare facere' quod sit praesentia et conjunctio, de qua n. 9378, 9997, 10,001, et quoque applicatio, n. 8439, hic applicatio ad purificationem et ad receptionem boni et veri a Divino, nam per sacrificium hoc, et per sacrificia {1} in genere id significatur; et ex significatione `juvenci' quod sit bonum charitatis innocentiae in naturali seu externo homine, de qua n. 9391, ita externus seu naturalis homo qualis (o)est in sua infantia, nam tunc in bono innocentiae est; dum in illo statu est, etiam in statu applicationis ad purificationem et ad receptionem boni et veri a Divino est. [2] Quoniam de his nunc in sensu interno agitur, dicendum est quomodo se habent {2}: quando regeneratur homo, quod fit eum adolevit aetate, tunc primum immittitur in statum innocentiae, sed in statui innocentiae externae, (x)paene qualis est infantum; horum innocentia est innocentia externa, quae habitat in ignorantia; hic status est {3} planum novae vitae cum homo regeneratur, est etiam homo {4} tunc sicut infans, nam eum regeneratur, tunc e novo concipitur, nascitur, fit infans, adolescit, quod fit per verum implantatum bono; et quantum tunc genuinum bonum {5}, tantum in bonum innocentiae internae venit, quae innocentia habitat in sapientia; et quia regeneratio hominis est imago glorificationis Domini, patet quod Dominus ita Se glorificaverit, hoc es Humanum Suum Divinum fecerit; agitur enim in sensu interno in hoc capite de glorificatione Domini {6}, n. 9985; sed quia glorificatio Domini quoad Suum Humanum transcendit intellectum {7}, ideo ut aliquo modo capiatur, per instar seu imaginem ejus, {8} explicatur. (m)Haec praemissa sunt ut sciatur quid intelligitur per purificationem et per receptione: boni et veri, ac (o)per conjunctionem eorum quae per sacrificia in genere, et hic per sacrificia inaugurationis Aharonis et filiorum ejus sacerdotium in specie, significantur {9}.(n) Quod regeneratio hominis sit imago glorificationis Domini, videatur n. (x)3138, 3212, 3296, 3490, 4402, 5688: quod innocentia infantum sit innocentia externa, et habitet in ignorantia, n. (x)2305, 2306, 3494, 3504, 4563, 4797, 5608, 9301 quod homo qui regeneratur, e novo concipiatur, nascatur, infans (o)et puer fiat, et adolescat, n. 3203 quod innocentia infantiae sit planum, n. 2780, 3183, 3994, 4797, 5608, 7840: quod cognitiones veri et boni implantentur innocentiae infantiae, ut suo plano, n. 1616, 2299, 3504, 4797: quod innocentia regeneratorum sit innocentia interna, (c)et habitet in sapientia, n. 1616, (x)3494, 3994, 4797, 5608, 9301, (x)9938: differentia innocentiae externae quae infantum, et innocentiae internae quae sapientum {10}, {11} n. 2280, 4563, 9301 quod ita se res habeat, constare potest ex educatione et regeneratione infantum in altera vita, de qua n. 2289-2309: quod omne bonum Ecclesiae et caeli in se habeat innocentiam, et quod absque ea bonum non sit bonum, n. 2736, 2780, 6013, 7840, 7887, (x)9262: quid innocentia, n. 3994, 4001, 4797, 5236, 6107, 6765, 7902, 9262, 9936.(n) @1 sacrificium$ @2 Cum his ita se habet$ @3 i ipsum$ @4 seu regenerationis, est enim homo etiam$ @5 i intrat$ @6 i quoad Humanum suum$ @7 i humanum$ @8 i quae ut mox dicta, est regeneratio hominis,$ @9 de quibus, ut dictum, in sensu interno, in nunc sequentibus, agitur$ @10 regenatorum$ @11 i qualis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church