Arcana Coelestia (Potts) n. 10019

Previous Number Next Number See English 

10019. `Et implebis manum Aharonis, et manum filiorum ejus': quod significet inaugurationem ad repraesentandum Divinam Potentiam Domini per Divinum Verum ex Divino Bono, constat ex significatione `implere manum' quod sit inaugurari ad repraesentandum (o)Dominum quoad Divinum Verum ex Divino Bono, et inde potentiam; duo erant per quae inauguratio in sacerdotium fiebat, unctio et impletio {1}manus; per unctionem fiebat inauguratio ad repraesentandum (o)Dominum quoad Divinum Bonum, oleum enim, per quod unctio fiebat, {2}significabat {3}bonum amoris, n. 10,011, et per impletionem manus fiebat inauguratio ad repraesentandum (o)Dominum quoad Divinum Verum ex Divino Bono, et sic potentiam; per `manum' enim significatur potentia, n. 878, 4931-4937, 5327, 5328, 6947, 7011, 7188, 7189, 7518, 7673, 8050, 8069, 8153, et manus praedicatur de vero quod ex bono, n. 3091, 3563, 4931, 8281, 9025; quoniam omnis potentia est veri ex bono, n. 5623, 6344, (x)6423, 6948, 8200, 8304, 9327, 9410, 9639, 9643; et quia caput ac totum corpus exercet potentiam suam per manus, ac potentia est activum vitae apud hominem, ideo per `manum' etiam significatur quicquid est apud hominem, ita ipse homo quatenus agens, n. 9133; ex quibus constare potest quid significatur per `implere manum'; quod (t)soli Domino omnis potentia sit, et nulla omnino angelo, spiritui, et homini, nisi quae inde, videatur n. 8200, 8281, 9327, 9410, 9639; quod per duo illa, nempe per unctionem et impletionem manus inauguratio fieret in sacerdotium, erat causa quia omnia quaecumque sunt et existunt {4}in caelis et in terris, se referunt ad bonum et ad verum. [2] Quomodo autem {5} impletio manus fiebat, describitur in hoc capite a vers. 9-36, et quoque in Lev. viii vers. 22-fin.; fiebat {6} per secundum arietem, qui ideo aries impletionum vocatur; processus impletionis erat quod aries ille mactaretur; de sanguine ejus daretur super auriculam auris dextrae, pollicem manus dextrae, pollicem pedis dextri, Aharonis et filiorum ejus; quod de sanguine ex altari, et de oleo unctionis, spargeretur super Aharonem et filios ejus, ac super vestes eorum; quod adeps, cauda, adeps super intestinis, reticulum jecoris, renes et eorum adeps, ac armus dexter, ex ariete illo; tum panis, placentae, et lagana (x)azymorum, ex {7} corbe, ponerentur super volis Aharonis et filiorum ejus, et agitarentur; ac postea adolerentur super holocausto ex primo ariete; quod pectus, postquam agitatum, (c)et armus sinister, essent {8} Aharoni et filiis ejus, ac caro illa cocta in loco sancto, atque panis residuus {9} in corbe, ad ostium tentorii conventus ab illis comederentur; hic processus impletionum manus erat; quid autem singula significabant, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, dicetur. [3] Divina Potentia Domini, quae repraesentabatur per impletionem manus Aharonis et filiorum ejus, est Divina Potentia salvandi genus humanum; et potentia salvandi genus humanum est potentia super caelos et super inferna; nam per illam potentiam Domini, et non per aliam, salvatur homo; influit enim omne bonum quod amoris et omne verum quod fidei per caelos a Domino; quae non possunt influere nisi removeantur inferna, nam ab infernis omne malum, et inde omne falsum; homo per remotionem malorum et inde falsorum ab infernis, et tunc per influxum boni amoris et veri fidei per caelum a Domino, salvatur; (m)quod Dominus cum in mundo fuit, subjugaverit inferna ac redegerit in ordinem caelos, et acquisiverit sibi Divinam Potentiam super illa, videatur n. 9486, 9715, 9809, 9937, et citata n. 9528 fin.(n) Haec potentia Domini est quae repraesentabatur per impletionem manus sacerdotum, nam per sacerdotium significabatur omne opus salvationis Domini, n. 9809. [4] Quod Domino illa potentia sit, docet Ipse apertis verbis, apud Matthaeum, Data est Mihi omnis potestas in caelis et in terris, xxviii 18:

et apud Lucam, Jesus dixit ad septuaginta, dicentes quod daemonia illis oboediant; Ecce do vobis potestatem calcandi super serpentes et super scorpios, et super omnem potestatem hostis, ut nihil quicquam vobis noceat: omnia Mihi tradita sunt a Patre Meo, x 19, 22;

per haec describitur potestas Domini super inferna; `daemonia' sunt qui in infernis, `serpentes et scorpii' sunt mala et falsa mali, `calcare super illos' est destruere (c)illa; inferna etiam intelliguntur per `hostem' super quem potestatem haberent {10}. [5] Quod Dominus Sibi illam potestatem {11} acquisiverit cum in mundo {12} fuit, constat apud Esaiam, Quis Hic Qui venit ex Edom, incedens in multitudine roboris Sui, magnus ad salvandum? salutem praestitit Mihi bracchium Meum; ideo factus est illis in Salvatorem, lxiii 1-10;

quod illa de Domino dicantur, notum est in Ecclesia {13}: pariter quae alibi apud eundem, Salutem praestitit Ipsi bracchium Suum, et justitia Sua suscitavit Ipsum; inde induit justitiam sicut loricam, et galeam salutis super caput Suum; et venit Zioni Redemptor {14}, lix 16-21:

et apud Davidem, Dictum Jehovae ad dominum meum, Sede ad dextram Meam usque dum posuero inimicos tuos scabellum pedum tuorum: sceptrum roboris tui mittet Jehovah e Zione; dominare in medio hostium; Dominus ad dextram tuam, Ps. cx 1 seq.;

quod haec de Domino dicta sint, docet {15} Ipse Dominus apud Matthaeum xxii (x)42 [A.V. 44]; describitur ibi dominium Ipsius super inferna per `sedere ad dextram,' nam per `dextram' significatur potentia quae est Divino Vero ex Divino Bono; inferna et inde mala et falsa sunt inimici qui ponerentur {16} scabellum pedum Ipsius, et quoque hostes in quorum medio dominaretur. [6] Quod `dextra Jehovae' sit Divina potentia, patet a pluribus locis in Verbo, ut apud Moschen, Dextra Tua, Jehovah, magnifica est robore, dextra Tua, Jehovah, confringit hostem, Exod. xv 6:

apud Davidem, Deus, das mihi scutum salutis, et dextra Tua sustentat me, Ps. xviii 36 [A.V. 35]:

apud eundem, Bracchium eorum non servavit eos, sed dextra Tua, et bracchium Tuum, et lux facierum Tuarum, Ps. xliv 4 [A.V. 3];

dicitur `dextra Tua, et bracchium Tuum, et lux facierum,' quia `dextra' est potentia, `bracchium' est robur {17}, et `lux facierum' est Divinum Verum ex Divino Bono; quod `bracchium' sit robur {18}, videatur n. 4932, 4934, 4935, 7205, quod `lux' sit Divinum Verum, n. 9548, 9684, et quod `facies Jehovae' sit Divinum Bonum, n. 222, 5585, 9306: apud eundem, Deus, me sustentat dextra Tua, Ps. lxiii 9 [A. V. 8]:

apud eundem, Jehovah, Tibi bracchium cum virtute, fortis est manus Tua, exaltabitur dextra Tua, Ps. lxxxix 14 [A.V. 13]:

apud Esaiam, Juravit Jehovah per dextram (x)Suam, per bracchium roboris Sui, lxii 8:

et apud Davidem, Jehovah, sit manus Tua pro viro dextrae Tuae; pro filio hominis confortasti Tibi; tunc non recedemus a Te, Ps. lxxx 18, 19 [A.V. 17, 18]. Ex his nunc constare potest quid intelligitur per Domini verba apud Matthaeum, Jesus dixit, Ex nunc videbitis Filium hominis sedentem a dextris potentiae, xxvi 64:

et apud Lucam, Ex nunc erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei, xxii 69;

quod `Filius hominis' sit Dominus quoad Divinum Verum, videatur n. 9807, at {19} quod `dextra' sit Divina Potentia, constat ex illis quae (x)nunc ostensa sunt; ideo quoque dicitur `dextra potentiae' et `dextra virtutis.' Ex his {20} nunc patet quid repraesentatum est per unctionem Aharonis et filiorum ejus, et quid per impletionem manus eorum, quod nempe per unctionem Divinum Bonum Divini Amoris in Domino, (o)n. 9954 ad fin., et per impletionem manus eorum Divinum Verum et inde (o)Divina Potentia; quod omnis potentia sit Divino Bono per Divinum Verum, et quod illa {21} soli Domino, videantur loca supra citata; ideo quoque Dominus in Verbo Veteris Testamenti vocatur Heros, Vir belli, et quoque Jehovah Zebaoth seu Exercituum. @1 manum$ @2 significat IT$ @3 id Bonum$ @4 tam in coelo quam in mundo$ @5 itaque$ @6 i enim$ @7 in$ @8 esset$ @9 qui$ @10 i a Domino$ @11 potentiam$ @12 After fuit$ @13 unicuivis patet$ @14 i et recedentibus a praevaricatione in Jacobo$ @15 After Dominus$ @16 i ad$ @17 brachium est potentia$ @18 potentia$ @19 et$ @20 inde$ @21 i sit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church