Last Judgment (Chadwick) n. 7

Previous Number Next Number See English 

7. Quod procreationes generis humani in aeternum permansurae sint, constare potest ex pluribus, quorum aliqua in opere De Caelo ostensa sunt, imprimis ex his:-

(i.) Quod Genus Humanum sit basis, super quo fundatur Caelum. (ii.) Quod Genus Humanum sit Seminarium Caeli. (iii.) Quod Extensio Caeli, quod pro Angelis, tam immensa sit, ut in aeternum non impleri possit. (iv.) Quod pauci sint respective, ex quibus adhuc Caelum. (v.) Quod perfectio Caeli crescat secundum Pluralitatem. (vi.) Et quod omne opus Divinum spectet infinitum et Aeternum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church